Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 8

5.13 Haud perplexe in Callisthenen dirigebatur oratio. Gravitas viri et prompta libertas invisa erat regi, quasi solus Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur.
5.14 Is tum silentio facto unum illum intuentibus ceteris: Si rex, inquit, sermoni tuo adfuisset, nullius profecto vox responsuri tibi desideraretur: ipse enim peteret, ne in peregrinos ritus externosque degenerare se cogeres neu rebus felicissime gestis invidiam tali adulatione contraheres.
5.15 Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum, caelestesque honores non dare te regi, sed auferre. Intervallo enim opus est, ut credatur deus, semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt.
5.16 Ego autem seram inmortalitatem precor regi, ut et vita diuturna sit et aeterna maiestas. Hominem consequitur aliquando, numquam comitatur divinitas.
5.17 Herculem modo et Patrem Liberum consecratae inmortalitatis exempla referebas. Credisne illos unius convivii decreto deos factos? Prius ab oculis mortalium amolita natura est, quam in caelum fama perveheret.
5.18 Scilicet ego et tu, Cleo, deos facimus, a nobis divinitatis suae auctoritatem accepturus est rex. Potentiam tuam experiri libet: fac aliquem regem, si deum potes facere!
5.19 Facilius est caelum dare quam imperium? Di propitii sine invidia, quae Cleo dixit, audierint eodemque cursu, quo fluxere adhuc res, ire patiantur. Nostris moribus velint nos esse contentos. Non pudet patriae, nee desidero, ad quem modum rex mihi colendus sit, discere a victis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme