Book 8
3.13
Confuderat oris exsanguis notas pallor, nec, quis esset, nosci satis poterat: ergo rex certior factus, humanum caput adferre eum, tabernaculo excessit percontatusque, quid rei sit, illo profitente cognoscit.
3.14
Variae hinc cogitationes invicem animum diversa agitantem commoverant. Meritum ingens in semet esse credebat, quod transfuga et proditor, tantis rebus, si vixisset, iniecturus moram, interfectus esset: contra facinus ingens aversabatur, cum virum optime meritum de ipsa, communium parentem liberum per insidias interemisset.
3.15
Vicit tamen gratiam meriti sceleris atrocitas, denuntiarique iussit, ut excederet castris, ne licentiae barbarae exemplar in Graecorum mores et mitia ingenia transferret.
3.16
Dahae Spitamenis caede conperta Dataphernen, defectionis eius participem, vinctum Alexandro seque dedunt. Ille maxima praesentium curarum parte liberatus convertit animum ad vindicandas iniurias eorum, quibus a praetoribus suis avare ac superbe imperabatur.
3.17
Ergo Phratapherni Hyrcaniam et Mardos cum Tapuris tradidit mandavitque, ut Phradaten, cui succedebat, ad se in custodiam mitteret. Arsami, Drangarum praefecto, substitutus est Stasanor, Arsaces in Mediam missus, ut Oxydates inde discederet. Babylonia demortuo Mazaeo Stameni subiecta est.
4.1
His conpositis tertio mense ex hibernis movit exercitum regionem,
4.2
quae Gazaca appellatur, aditurus. Primus dies quietum iter praebuit, proximus ei nondum quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino non sine minis crescentis mali praeteriit,