Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 7

8.30 Ceterum nos et Asiae et Europae custodes habebis: Bactra, nisi dividat Tanais, contingimus, ultra Tanain terras usque ad Thraciam colimus, Thraciae Macedoniam coniunctam esse fama fert. Utrumne imperio tuo finitimos hostes an amicos velis esse, considera. Haec barbarus.
9.1 Contra rex fortuna sua et consiliis eorum se usurum esse respondet: nam et fortunam, cui confidat, et consilium suadentium, ne quid temere et audacter faciat, secuturum.
9.2 Dimissisque legatis in praeparatas rates exercitum inposuit. In proris clipeatos locaverat iussos in genua subsidere, quo tutiores essent adversus ictus sagittarum.
9.3 Post hos, qui tormenta intenderent, stabant et ab utroque latere et a fronte circumdati armatis. Reliqui, qui post tormenta constiterant, remigem lorica non tutum scutorum testudine armati protegebant.
9.4 Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem vehebant, servatus est. Maior pars a puppe nantes equos loris trahebat. At illos, quos utres stramento repleti vehebant, obiectae rates tuebantur.
9.5 Ipse rex cum delectis primus ratem solvit et in ripam dirigi iussit. Cui Scythae admotos ordines equitum in primo ripae margine opponunt, ut ne adplicari quidem terrae rates possent.
9.6 Ceterum praeter hanc speciem ripis praesidentis exercitus ingens navigantes terror invaserat: namque cursum gubernatores, cum obliquo flumine inpellerentur, regere non poterant, vacillantesque milites et, ne excuterentur, solliciti nautarum ministeria turbaverant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme