Book 7
7.11
Defecere Bactriani, in quorum cervicibus stamus, et, quantum in nobis animi sit, alieno Marte experiuntur. Haud dubia fortuna: si omiserimus Scythas ultro arma inferentes, contempti ad illos, qui defecerunt, revertemur:
7.12
si vero Tanaim transierimus et ubique invictos esse nos Scytharum pernicie ac sanguine ostenderimus, quis dubitabit parere etiam Europae victoribus?
7.13
Fallitur, qui terminos gloriae nostrae metitur spatio, quod transituri sumus. Unus amnis interfluit: quem si traicimus, in Europam arma proferimus.
7.14
Et quanti aestimandum est, dum Asiam subigimus, in alio quodammodo orbe tropaea statuere et, quae tam longo intervallo natura videtur diremisse, una victoria subito committere?
7.15
At, hercule, si paulum cessaverimus, in tergis nostris Scythae haerebunt. An soli sumus, qui flumina transnare possum us? Multa in nosmetipsos recident, quibus adhuc vicimus.
7.16
Fortuna belli artem victos quoque docet. Utribus amnem traiciendi exemplum fecimus nuper: hoc ut Scythae imitari nesciant, Bactriani docebunt.
7.17
Praeterea unus gentis huius exercitus adhuc venit, ceteri expectantur. Ita bellum vitando alemus et, quod inferre possumus, accipere cogemur.
7.18
Manifesta est consilii mei ratio: sed, an permissuri sint mihi Macedones animo uti meo, dubito, quia, ex quo hoc vulnus accepi, non equo vectus sum, non pedibus ingressus.
7.19
Sed si me sequi vultis, valeo, amici. Satis virium est ad toleranda ista: aut, si iam adest vitae meae finis, in quo tandem opere melius extinguar?