Book 7
5.35
Quae si in ipsos proditionis auctores excogitata essent, iusta ultio esse, non crudelitas videretur: nunc culpam maiorum posteri luere, qui ne viderant quidem Miletum, adeo et Xerxi non potuerant prodere.
5.36
Inde processit ad Tanain amnem. Quo perductus est Bessus non vinctus modo, sed etiam omni velamento corporis spoliatus. Spitamenes eum tenebat collo inserta catena, tam barbaris quam Macedonibus gratum spectaculum.
5.37
Tum Spitamenes: Et te, inquit, et Dareum, reges meos, ultus interfectorem domini sui adduxi, eo modo captum, cuius ipse fecit exemplum. Aperiat ad hoc spectaculum oculos Dareus!
5.38
existat ab inferis, qui illo supplicio indignus fuit et hoc solacio dignus est! Alexander multum conlaudato Spitamene conversus ad Bessum: Cuius, inquit, ferae rabies occupavit animum tuum, cum regem de te optime meritum prius vincire, deinde occidere sustinuisti?
5.39
Sed huius parricidi i mercedem falso regis nomine persolvisti tibi. Ille facinus purgare non ausus regis titulum se usurpare dixit, ut gentem suam tradere ipsi posset: quippe, si cessasset, alium fuisse regnum occupaturum.
5.40
Et Alexander Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius iussit accedere tradique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis auribus naribusque sagittis configerent barbari adservarentque corpus, ut ne aves quidem contingerent.