Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 6

11.34 Illi conlocuti satis quaesitum videri ad regem revertuntur, qui postero die et, quae confessus erat Philotas, recitari et ipsum, quia ingredi non poterat, iussit adferri.
11.35 Omnia agnoscente eo Demetrius, qui proximi sceleris particeps esse arguebatur, producitur. Multa adfirmatione animique pariter et constantia et vultus abnuens, quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum:
11.36 cum Philotas circumlatis oculis, ut incidere in Calan quendam haud procul stantem, propius eum iussit accedere. Illo perturbato et recusante transire ad eum: Patieris, inquit, Demetrium mentiri rursusque me excruciari?
11.37 Calan vox sanguisque defecerant, et Macedones Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nеc a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset adulescens: qui ut praefectos regis circumstantes se vidit, Demetrium et semetipsum id facinus cogitasse confessus est.
11.38 Omnes ergo a Nicomacho nominati more patrio dato signo saxis obruti sunt.
11.39 Magno non salutis, sed etiam mvidiae periculo liberatus erat Alexander: quippe Parmenio et Philotas, principes amicorum, nisi palam sontes sine indignatione totius exercitus non potuissent damnari.
11.40 Itaque dum anceps quaestio fuit, dum infitiatus est facinus, crudeliter torqueri videbatur: post confessionem etiam Philotae amicorum misericordia vana erat.
← Previous 46 / 46

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme