Book 6
10.6
Atqui coniurationis caput me fuisse credit rex! Potuit ergo Dymnus eum praeterire, quem sequebatur, praesertim cum quaerenti socios vel falso fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli?
10.7
Non enim detecto facinore nomen meum praeteriit, ut possit videri socio pepercisse: Nicomacho, quem taciturum arcana de semetipso credebat, confessus aliis nominatis me unum subtrahebat.
10.8
Quaeso, commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me de coniuratis scire voluisset, num hodie dicerem causam nullo me nominante?
10.9
Dymnus sane ut vivat adhuc et velit mihi parcere, quid ceteri? Qui de se confitebuntur, me videlicet subtrahent! Maligna est calamitas, et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno.
10.10
Tot conscii ne in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur? Atqui nemo parcit morituro nec cuiquam moriturus, ut opinor.
10.11
Ad verum crimen et ad unum revertendum mihi est: cur rem delatam ad te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc, qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es, Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus, reconciliati pignus animi, convivio quoque interfui.
10.12
Si credidisti mihi, absolutus sum, si pepercisti, dimissus: vel iudicium tuum serva. Quid hac proxima nocte, qua digressus sum a mensa tua, feci? quod novum facinus delatum ad te mutavit animum tuum?
10.13
Gravi sopore adquiescebam, cum me malis indormientem mei inimici vinciendo excitaverunt. Unde et parricidae et prodito tam alti quies somni?