Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 6

9.4 Sed vincenda est memoria pristinae caritatis et coniuratio impiorum civium detegenda. Quomodo autem tantum nefas sileam? Parmenio, illa aetate, tot meis, tot parentis mei meritis devinctus, omnium nobis amicorum vetustissimus, ducem se sceleri tanto praebuit.
9.5 Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et nunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum subornavit.
9.6 Fremitus undique indignantium querentiumque tota contione obstrepebat, qualis solet esse multitudinis et maxime militaris, ubi aut studio agitur aut ira.
9.7 Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, exponunt. Nullius eorum indicio Philotas ut particeps sceleris destinabatur. Itaque indignatione expressa vox invicem silentio excepta est.
9.8 Tum rex: Qualis, inquit, ergo animi vobis videtur, qui huius rei delatum indicium ad ipsum suppressit? Quod non fuisse vanum Dymni exitus declarat.
9.9 Incertam rem deferens tormenta non timuit Cebalinus, nee Metron ne momentum quidem temporis distulit exonerare se, ut eo, ubi lavabar, inrumperet: Philotas solus nihil timuit, nihil credidit.
9.10 O magni animi virum! Iste regis periculo commoveretur, vultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus audiret!
9.11 Subest nimirum silentio facinus, et avida spes regni praecipitem animum ad ultimum nefas inpulit. Pater Mediae praeest: ipse apud multos copiarum duces meis praepotens viribus maiora, quam capit, spirat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme