Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 6

7.11 Alias deinde effeminatum et muliebriter timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingenua promittens, interdumque regnum quoque, versabat animum tanto facinore procul abhorrentem.
7.12 Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens iugulo, supplex idem et infestus, expressit tandem, ut non solum silentium, sed etiam operam polliceretur.
7.13 Namque abunde constantis animi et dignus, qui pudicus esset, nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare.
7.14 Sciscitari inde pergit, cum quibus tantae rei societatem inisset: plurimum referre, quales viri tam memorabili operi admoturi manus essent.
7.15 Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere, Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori: adicit his Aphobetum, Iolaum, Theoxenum, Archepolim, Amyntam.
7.16 Ab hoc sermone dimissus Nicomochus ad fratrem — Cebalino erat nomen — quae acceperat, defert. Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam 3о intrasset non adsuetus adire regem, coniurati proditos se esse resciscerent.
7.17 Ipse Cebalinus ante vestibulum regiae — neque enim propius aditus ei patebat — consistit opperiens aliquem ex prima cohorte amicorum, a quo introduceretur ad regem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme