Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 6

4.20 Hinc rex XX stadia processit semita propemodum invia, cui silva inminebat, torrentesque et eluvies iter morabantur: nullo tamen hoste obvio penetratum tandemque ad cultiora perventum est.
4.21 Praeter alios commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus nascitur, et uberrimum gignendis uvis solum est.
4.22 Frequens arbor faciem quercus habet, cuius folia multo melle tinguntur, sed, nisi solis ortum incolae occupaverint, vel modico tepore sucus extinguitur.
4.23 XXX hinc stadia processerat, cum Phrataphernes ei occurrit seque et eos, qui post Darei mortem profugerant, dedens: quibus benigne exceptis ad oppidum Arvas pervenit. Hic ei Craterus et Erigyius occurrunt.
4.24 Praefectum Tapurorum gentis, Phradatem, adduxerant: hic quoque in fidem receptus multis exemplo fuit experiendi clementiam regis.
4.25 Satrapen deinde Hyrcaniae dedit Amminaspin: exul hic regnante Ocho ad Philippum pervenerat. Tapurorum quoque gentem Phradati reddidit.
5.1 Iamque ultima Hyrcaniae intraverat, cum Artabazus, quem Dareo fidissimum fuisse supra diximus, cum propinquis Darei ac suis liberis modicaque Graecorum militum manu occurrit.
5.2 Dextram venienti obtulit rex: quippe et hospes Philippi fuerat, cum Ocho regnante exularet, et hospitii pignora in regem suum ad ultimum fides conservata vincebat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme