Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 5

13.19 Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte ad inhibendam fugam emittit, ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur iubente rege, ut caedibus abstineretur.
13.20 Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum vestigium fugae regis extabat.
13.21 Festinantem Alexandrum vix III milia equitum persecuta sunt. At in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa fugientium agmina.
13.22 Vix credibile dictu, plures captivi quam, qui caperent, erant : adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent.
13.23 Interim iumenta, quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant aestu simulque vulneribus fatigata.
13.24 Haud procul erat fons: ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit аc, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme