Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 5

11.2 Ipse currum regis sequebatur occasioni inminens adloquendi eum: quippe Bessi facinus praesenserat. Sed Bessus id ipsum metuens, custos verius quam comes, a curru non recedebat.
11.3 Diu ergo Patron cunctatus аc saepius sermone revocatus, inter fidem timoremque haesitans, regem intuebatur.
11.4 Qui ut tandem advertit oculos, Bubacen spadonem inter proximos currum sequentem percontari iubet, numquid ipsi velit dicere. Patron se vero, sed remotis arbitris loqui velle cum eo respondit iussusque propius accedere sine interprete —
11.5 nam haud radis Graecae linguae Dareus erat — : Rex, inquit, ex L milibus Graecorum supersumus pauci, omnis fortunae tuae comites et in hoc tuo statu idem, qui florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro patriar et domesticis rebus petituri.
11.6 Secundae adversaeque res tuae copulavere nos tecum. Per hanc fidem invictam oro et obtestor, in nostris castris tibi tabernaculum statue : nos corporis tui. custodes esse patiaris. Omisimus Graeciam, nulla Bactra sunt nobis, spes omnis in te: utinam etiam ceteris esset. Plura dici non attinet. Custodiam corporis tui externus et alienigena non deposcerem, si crederem alium posse praestare.
11.7 Bessus quamquam erat Graeci sermonis ignaras, tamen stimulante conscientia indicium profecto Patronem detulisse credebat: et interpretes celato sermone Graeci exempta dubitatio est. Dareus autem, ' quantum ex voltu concipi poterat, haud sane territus percontari Patrona causam consilii, quod adferret, coepit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme