Book 5
9.3
Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans: Scio me, inquit, sententiam esse dicturum prima specie haudquaquam auribus tuis gratam: sed medici quoque graviores morbos asperis remediis curant, et gubernator, ubi naufragium timet, iactura, quidquid servari potest, redimit.
9.4
Ego tamen, non ut damnum quidem facias, suadeo, sed ut te аc regnum tuum salubri ratione conserves. Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit: novis initiis et ominibus opus est. Auspicium et imperium interim alii trade, qui tam diu rex appelletur, donec Asia decedat hostis, victor deinde regnum tibi reddat.
9.5
Hoc autem brevi futurum ratio promittit: Bаctra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia ad res novandas vires paratas habent, ut maior belli moles supersit quam exhausta sit.
9.6
Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non necessariam? Fortium virorum est magis mortem contemnere quam odisse vitam:
9.7
saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi. At nihil virtus inexpertum omittit. Utique ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire satis est.
9.8
Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius, Bessum, regem temporis gratia constituamus : rebus conpositis iusto regi tibi fiducianwm restituet imperium.