Book 5
7.6
Multa cedro aedificata erat regia, quae celeriter igne concepto late fudit incendium. Quod ubi exercitus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum ratus ad opem ferendam concurrit.
7.7
Sed ut ad vestibulum regiae ventum est, vident regem ipsum adhuc aggerentem faces. Omissa igitur, quam portaverant, aqua ipsi aridam materiem in incendium iacere coeperunt.
7.8
Hunc exitum habuit regia totius Orientis, unde tot gentes antea iura petebant, patria tot regum, unicus quondam Graeciae terror, molita mille navium classem et exercitus, quibus Europa inundata est, contabulato mari molibus perfossisque montibus, in quorum specus fretum inmissum est.
7.9
Ac ne tam longa quidem aetate, quae excidium eius secuta est, resurrexit. Alias urbes vastavere Macedonum reges, quas nunc habent Parthi: huius vestigium non inveniretur, nisi Araxes amnis ostenderet. Haud procul moenibus fluxerat: inde urbem fuisse XX stadiis distantem credunt magis quam sciunt accolae.
7.10
Pudebat Macedones tam praeclaram urbem a comissabundo rege deletam esse: itaque res in serium versa est, et imperaverunt sibi, ut crederent illo potissimum modo fuisse delendam.
7.11
Ipsum, ut primum gravato ebrietate mentem quies reddidit, paenituisse constat et dixisse. maiores poenas Graecis Persas idaturos fuisse, si ipsum in solio regiaque Xerxis conspicere coacti essent.