Book 4
12.12
Haec sinistri cornus facies fuit. Dextrum tenebant natio Maioris Armeniae Cadusiique et Cappadoces et Syri ac Medi.
12.13
His quoque falcati currus L erant. Summa totius exercitus, equites XLV milia, pedestris acies CC milia expleverat. Hoc modo instructi X stadia procedunt iussique subsistere armati hostem expectabant.
12.14
Alexandri exercitum pavor, cuius causa non suberat, invasit: quippe lymphati trepidare coeperunt omnium pectora occulto metu percurrente. Caeli fulgor tempore aestivo ardenti similis internitens ignis praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere velut inlati temere praesidiis credebant.
12.15
Quodsi percuisis Mazaeus, qui praesidebat itineri, supervenisset, ingens clades accipi potuit: nunc, dum ille segnis in eo, quem occupaverat, tumulo sedet, contentus non lacessi,
12.16
Alexander cognito pavore exercitus signum, ut consisterent, dari, ante ipsos arma deponere ac levare corpora iubet, admonens nullam subiti causam esse terroris, hostem procul stare.
12.17
Tandem compotes sui pariter arma et animos recepere. Nec quicquam ex praesentibus tutius visum est quam eodem loco castra munire.
12.18
Postero die Mazaeus — cum delectis equitum in edito colle, ex quo Macedonum prospiciebantur castra, consederat — sive metu sive, quia speculari modo iussus erat, ad Dareum rediit.
12.19
Macedones eum ipsum collem, quem deseruerat, occupaverunt: nam et tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in campo explicabatur, conspici poterat.