Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 4

11.19 Quae post Euphraten sunt, liberaliter donat. Ubi igitur me adeatis, nempe obliti estis: nempe ultra Euphraten sum. Liberalissimum ergo dotis, quam promittit, terminum castra mea transeunt.
11.20 Hinc me depellite, ut sciam vestrum esse, quo ceditis. Eadem liberalitate dat mihi filiam suam: nempe quam scio alicui servorum eius nupturam.
11.21 Multum vero mihi praestat, si me Mazaeo generum praeponit! Ite, nuntiate regi vestro et, quae amisit, et, quae adhuc habet, praemia esse belli: hoc regente utriusque terminos regni, id quemque habiturum, quod proximae lucis adsigntura fortuna est.
11.22 Legati respondent, cum bellum in animo sit, facere eum simpliciter, quod spe pacis non frustraretur. Ipsos petere, ut quam primum dimittantur ad regem: eum quoque bellum parare debere. Dimissi nuntiant adesse certamen.
12.1 Ille quidem confestim Mazaeum cum tribus equitum milibus ad itinera, quae hostis petiturus erat, occupanda praemisit.
12.2 Alexander corpori uxoris eius iustis persolutis omni que graviore comitatu intra eadem munimenta cum modico praesidio relicto ad hostem contendit.
12.3 In duo cornua diviserat peditem utrique lateri equite circumdato: iupedimenta sequebantur agmen.
12.4 Praemissum deinde cum suis equitibus Menidan iubet explorare, ubi Dareus esset. At ille, cum Mazaeus haud procul consedisset, non ausus ultra procedere, nihil aliud quam fremitum hominum hinnitumque equorum exaudisse nuntiat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme