Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 4

10.26 Quem ut conspexit Dareus, multiplici doloris expectatione commotus et, quid potissimum timeret, incertus: Vultus, inquit, tuus nescio quod ingens malum praefert, sed cave miseri hominis auribus parcas: didici esse infelix, et saepe calamitatis solacium est nosse sortem suam.
10.27 Num, quod maxime suspicor, eloqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es mihi et, ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?
10.28 Ad haec Tyriotes: Istud quidem procul abest, inquit: quantuscumque enim reginis honos ab his, qui parent, haberi potest, tuis a victore servatus est. Sed uxor tua paulo ante excessit e vita.
10.29 Tunc vero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris exaudiebatur. Nec dubitavit Dareus, quin interfecta esset, quia nequisset contumeliam perpeti, exclamatque a1nens dolore: Quod ego tantum nefas commisi, Alexander? quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem redderes saevitiae meae? Odisti me non quidem provocatus: sed finge iustum intulisse te bellum, cum feminis ergo agere debueras?
10.30 Tyriotes adfirmare per deos patrios nihil in eam gravius esse consultum: ingemuisse etiam Alexandrum morti et non parcius flevisse, quam ipse lacrimaret.
10.31 Ob haec ipsa amantis animus in sollicitudinem suspicionemque revolutus est, desiderium captivae profecto a consuetudine stupri ortum esse coniectans.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme