Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 4

1.1 Dareus, tanti modo exercitus rex, qui triumphantis magis quam dimicantis more curru sublimis inierat proelium, per loca, quae prope inmensis agminibus inpleverat, iam inania et ingenti solitudine vasta fugiebat.
1.2 Pauci regem sequebantur: nam nec eodem omnes fugam intenderant et deficientibus equis cursum eorum, quos rex subinde mutabat, aequare non poterant.
1.3 Onchas deinde pervenit, ubi excepere eum Graecorum quattuor milia: non segnius tamen ad Euphraten contendit, id demum credens fore ipsius, quod celeritate praecipere potuisset.
1.4 At Alexander Parmenionem, per quem apud Damascum recepta erat praeda, iussum eam ipsam et captivos diligenti adservare custodia, Syriae, quam Coelen vocant, praefecit.
1.5 Novum imperium Syri nondum belli cladibus satis domiti aspernabantur: sed celeriter subacti oboedienter imperata fecerunt. Aradus quoque insula deditur regi.
1.6 Maritimam tum oram et pleraque longius etiam a mari recedentia rex eius insulae, Strato, possidebat: quo in fidem accepto castra movit ad urbem Marathon.
1.7 Ibi illi litterae a Dareo redduntur, quibus ut superbe scriptis vehementer offensus est: praecipue eum movit, quod Dareus sibi regis titulum nec eundem Alexandri nomini adscripserat.
1.8 Postulabat autem magis quam petebat, ut accepta pecunia, quantamcumque tota Macedonia caperet, matrem sibi et coniugem liberosque restitueret: de regno aequo, si vellet, Marte contenderet.
1.9 Si saniora consilia tandem pati potuisset, ut contentus patrio cederet alieni imperii finibus, socius amicusque esset.
1 / 69 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme