Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 10

6.2 Multi duces frequentia militum exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis, qui nominatim citarentur, adire prohiberet.
6.3 Sed precarium spernebatur imperium. Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis silentium fecit.
6.4 Tunc Perdicca regia sella in conspectum volgi data, in qua diadema vestisque Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede posuit. Quorum aspectu rursus obortae omnibus lacrimae integravere luctum, et Perdicca:
6.5 Ego quidem, inquit, anulum, quo ille regni atque imperii res obsignare erat solitus, traditum ab ipso mihi reddo vobis.
6.6 Ceterum quamquam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis excogitari potest, tamen magnitudinem rerum, quas egit, intuentibus credere licet, tantum virum deos adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta cito repeterent eum suae stirpi.
6.7 Proinde quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori utique quam primum iusta solvamus haud obliti, in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati.
6.8 Tractandum est, commilitones, cogitandumque, ut victoriam partam inter hos, de quibus parta est, obtinere possimus. Capite opus est: hoc nominare in vestra potestate est. Illud scire debetis, militarem sine duce turbam corpus esse sine spiritu.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme