Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 10

1.11 Nuntiabant autem quaedam audita, alia conperta: insulam ostio amnis obiectam auro abundare, inopem equorum esse — singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi.
1.12 plenum esse beluarum mare: aestu secundo eas ferri magnarum navium corpora aequantes, tubae cantu deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu velut demersa navigia subisse aquas.
1.13 Cetera incolis crediderant, inter quae: Rubrum mare non a colore undarum, ut plerique crederent, sed ab Erythro rege appellari:
1.14 esse haud procul a continenti insulam palmetis frequentibus consitam et in medio fere nemore columnam eminere, Erythri regis monumentum, litteris gentis eius scriptam.
1.15 Adiciebant navigia, quae lixas mercatoresque vexissent, famam auri secutis gubernatoribus in insulam esse transmissa nec deinde ab iis postea visa.
1.16 Rex cognoscendi plura cupidine accensus rursus eos terram legere iubet, donec ad Euphratis os adpellerent classem: inde adverso amne Babylona subituros.
1.17 Ipse animo infinita conplexus statuerat omni ad orientem maritima regione perdomita ex Syria petere Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae solitudinibus peragratis cursum Gadis dirigere — ibi namque columnas Herculis esse fama vulgaverat —,
1.18 Hispanias deinde, quas Hiberiam Graeci a flumine Hibero vocabant, adire et praetervehi Alpes Italiaeque oram, unde in Epirum brevis cursus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme