Thesauros Literature History Jugurtha

Jugurtha

Jugurtha Sallust 86-34 B.C
8 Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus quom sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse:
10 'Parvom ego te, Iugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus in meum regnum accepi, existumans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, ob beneficia carum fore. neque ea res falsum me habuit. nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissume rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti. in Hispania nomen familiae renovatum est. postremo, quod difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti.
10 Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. quis autem amicior quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, inbecillum. nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme