Thesauros Literature History Jugurtha

Jugurtha

Jugurtha Sallust 86-34 B.C
85 Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar. primum omnium de Numidia bonum habete animum, Quirites. nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia removistis: avaritiam, inperitiam atque superbiam; deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuos quam felix, nam magna pars eius avaritia aut temeritate ducum adtrita est. quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, adnitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. egomet in agmine aut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus iuxta geram. et profecto dis iuvantibus omnia matura sunt: victoria, praeda, laus. quae si dubia aut procul essent, tamen omnis bonos rei publicae subvenire decebat. etenim nemo ignavia inmortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optavit, magis uti boni honestique vitam exigerent. plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto.'

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme