Thesauros Literature History Jugurtha

Jugurtha

Jugurtha Sallust 86-34 B.C
54 Igitur Metellus, ubi videt etiam tum regis animum ferocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius lubidine geri non posset, praeterea iniquom certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis neque in acie sed alio more bellum gerundum. itaque in loca Numidiae opulentissuma pergit, agros vastat, multa castella et oppida temere munita aut sine praesidio capit incenditque, puberes interficit, iubet alia omnia militum praedam esse. ea formidine multi mortales Romanis dediti; obsides, frumentum et alia, quae usui forent, affatim praebita; ubicumque res postulabat, praesidium inpositum. quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis regem terrebant; quippe, quoius spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur et, qui sua loca defendere nequiverat, in alienis bellum gerere. tamen ex copia quod optumum videbatur consilium capit: exercitum plerumque in isdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus ignoratus Romanos palantis repente aggreditur. eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et Numidae, prius quam ex castris subveniretur, sicuti iussi erant, in proxumos collis discedunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme