Thesauros Literature History Jugurtha

Jugurtha

Jugurtha Sallust 86-34 B.C
14 Ego sic existumabam, patres conscripti, uti praedicantem audiveram patrem meum, qui vostram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxume tutos esse. quod in familia nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simus, in vostra manu est, patres conscripti. pater nos duos fratres reliquit, tertium Iugurtham beneficiis suis ratus est coniunctum nobis fore. alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus inpias vix effugi. quid agam? aut quo potissumum infelix adcedam? generis praesidia omnia extincta sunt. pater, uti necesse erat, naturae concessit. fratri, quem minume decuit, propinquos per scelus vitam eripuit. affinis amicos propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit: capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte graviorem vitam exigunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme