Thesauros Literature History Catilina

Catilina

Catilina Sallust 86-34 B.C
20 Quin igitur expergiscimini? en illa, illa quam saepe optastis libertas, praeterea divitiae decus gloria in oculis sita sunt; fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. res tempus pericula egestas belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur. vel imperatore vel milite me utimini: neque animus neque corpus a vobis aberit. haec ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quam imperare parati estis.'

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme