Thesauros Literature History De Bello Civili

De Bello Civili

De Bello Civili Caesar, Julius

Book 3

91 Erat C. Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum primum pilum in legione X duxerat, vir singulari virtute. Hic signo dato, sequimini me, inquit, manipulares mei qui fuistis, et vestro imperatori quam constituistis operam date. Unum hoc proelium superest; quoi confecto et ille suam dignitatem et nos nostram libertatem recuperabimus. Simul respiciens Caesarem, faciam, inquit, hodie, imperator, ut aut vivo mihi aut mortuo gratias agas. Haec eum dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit, atque eum electi milites circiter CXX voluntarii eiusdem cohortis sunt prosecuti.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme