Thesauros Literature History De Bello Civili

De Bello Civili

De Bello Civili Caesar, Julius

Book 3

89.5 simul tertiae aciei totique exercitui imperavit, ne iniussu suo concurrerent; se cum id fieri vellet, vexillo signum daturum.
90.1 Exercitum cum militari more ad pugnam cohortaretur suaque in eum perpetui temporis officia praedicaret, in primis commemoravit testibus se militibus uti posse, quanto studio pacem petisset, quae per Vatinium in colloquiis, quae per Aulum Clodium cum Scipione egisset, quibus modis ad Oricum cum Libone de mittendis legatis contendisset.
90.2 neque se umquam abuti militum sanguine neque rem publicam alterutro exercitu privare voluisse.
90.3 hac habita oratione exposcentibus militibus et studio pugnae ardentibus tuba signum dedit.
91.1 Erat Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum primum pilum in legione x duxerat, vir singulari virtute.
91.2 hic signo dato sequimini me, inquit manipulares mei qui fuistis, et vestro imperatori, quam constituistis, operam date. unum hoc proelium superest; quo confecto et ille suam dignitatem et nos nostram libertatem recuperabimus.
91.3 simul respiciens Caesarem faciam, inquit hodie, imperator, ut aut vivo mihi aut mortuo gratias agas.
91.4 haec cum dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit atque eum electi milites circiter cxx voluntarii eiusdem centuriae sunt prosecuti.
92.1 Inter duas acies tantum erat relictum spatii, ut satis esset ad concursum utriusque exercitus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme