Thesauros Literature History De Bello Civili

De Bello Civili

De Bello Civili Caesar, Julius

Book 3

75.4 sed cum ventum esset ad flumen Genusum, quod ripis erat inpeditis, consecutus equitatus novissimos proelio detinebat.
75.5 huic suos Caesar equites opposuit expeditosque antesignanos admiscuit cccc, qui tantum profecerunt, ut equestri proelio commisso pellerent omnes compluresque interficerent ipsique incolumes se ad agmen reciperent.
76.1 Confecto iusto itinere eius diei quod proposuerat Caesar, traductoque exercitu flumen Genusum veteribus suis castris contra Asparagium consedit militesque omnes intra vallum castrorum continuit equitatumque per causam pabulandi emissum confestim decumana porta in castra se recipere iussit.
76.2 simili ratione Pompeius confecto eius diei itinere in suis veteribus castris ad Asparagium consedit.
76.3 eius milites, quod ab opere integris munitionibus vacabant, alii lignandi pabulandique causa longius progrediebantur, alii, quod subito consilium profectionis ceperant magna parte impedimentorum et sarcinarum relicta ad haec repetenda invitati propinquitate superiorum castrorum depositis in contubernio armis vallum relinquebant.
76.4 quibus ad sequendum impeditis, Caesar quod fore providerat, meridiano fere tempore signo profectionis dato exercitum educit duplicatoque eius diei itinere viii milia passuum ex eo loco procedit. quod facere Pompeius discessu militum non potuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme