Thesauros Literature History De Bello Civili

De Bello Civili

De Bello Civili Caesar, Julius

Book 3

16.4 Pompei summam esse ac fuisse semper voluntatem, ut componerentur atque ab armis discederetur, sed potestatem eius rei nullam habere, propterea quod de consili sententia summam belli rerumque omnium Pompeio permiserint.
16.5 sed postulatis Caesaris cognitis missuros ad Pompeium, atque illum reliqua per se acturum hortantibus ipsis. interea manerent indutiae, dum ab illo rediri posset, neve alter alteri noceret. huc addit pauca de causa et de copiis auxiliisque suis.
17.1 Quibus rebus neque tum respondendum Caesar existimavit, neque nunc, ut memoriae prodatur, satis causae putamus.
17.2 postulabat Caesar, ut legatos sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceret idque ipsi fore reciperent aut acceptos per se ad eum perducerent.
17.3 quod ad indutias pertineret, sic belli rationem esse divisam, ut illi classe naves auxiliaque sua impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet.
17.4 si hoc sibi remitti vellent, remitterent ipsi de maritimis custodiis; si illud tenerent, se quoque id retenturum. nihilominus tamen agi posse de compositione, ut haec non remitterentur, neque hanc rem illi esse impedimento.
17.5 Libo neque legatos Caesaris recipere neque periculum praestare eorum, sed totam rem ad Pompeium reicere; unum instare de indutiis vehementissimeque contendere.
17.6 quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae vitandae causa omnem orationem instituisse, neque ullam spem aut condicionem pacis adferre, ad reliquam cogitationem belli sese recepit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme