Thesauros Literature History De Bello Civili

De Bello Civili

De Bello Civili Caesar, Julius

Book 2

36.2 itaque de deditione omnes iam palam loquebantur et cum P. Attio agebant, ne sua pertinacia omnium fortunas perturbari vellet.
36.3 haec cum agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt, qui illum adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac defensione urbis hortarentur. quae res eorum perterritos animos confirmavit.
37.1 Nuntiabantur haec eadem Curioni, sed aliquamdiu fides fieri non poterat; tantam habebat suarum rerum fiduciam.
37.2 iamque Caesaris in Hispania res secundae in Africam nuntiis ac litteris perferebantur. quibus omnibus rebus sublatus nihil contra se regem nisurum existimabat.
37.3 sed ubi certis auctoribus comperit minus v et xx milibus longe ab Utica eius copias abesse, relictis munitionibus sese in Castra Cornelia recepit.
37.4 huc frumentum comportare, castra munire, materiam conferre coepit, statimque in Siciliam misit, uti duae legiones reliquusque equitatus ad se mitteretur.
37.5 castra erant ad bellum ducendum aptissima natura et loci munitione et maris propinquitate et aquae et salis copia, cuius magna vis iam ex proximis erat salinis eo congesta.
37.6 non materia multitudine arborum, non frumentum, cuius erant plenissimi agri, deficere poterat. itaque omnium suorum consensu Curio reliquas copias expectare et bellum ducere parabat.
38.1 His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis quibusdam oppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et controversiis Leptitanorum restitisse in regno et Saburram, eius praefectum, cum mediocribus copiis missum Uticae adpropinquare.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme