Thesauros Literature History De Bello Civili

De Bello Civili

De Bello Civili Caesar, Julius

Book 1

48.5 tempus erat autem difficillimum, quo neque frumenta in cavernis erant, neque multum a maturitate aberant, ac civitates exinanitae, quod Afranius paene omne frumentum ante Caesaris adventum Ilerdam convexerat, reliqui siquid fuerat, Caesar superioribus diebus consumpserat;
48.6 pecora, quod secundum poterat esse inope re subsidium, propter bellum finitimae civitates longius removerant.
48.7 qui erant pabulandi aut frumentandi causa progressi, hos levis armaturae Lusitani peritique earum regionum caetrati citerioris Hispaniae consectabantur; quibus erat proclive tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.
49.1 At exercitus Afrani omnium rerum abundabat copia. multum erat frumentum provisum et convectum superioribus temporibus, multum ex omni provincia comportabatur; magna copia pabuli suppetebat.
49.2 harum omnium rerum facultates sine ullo periculo pons Ilerdae praebebat et loca trans flumen integra, quo omnino Caesar adire non poterat.
50.1 Hae permanserunt aquae dies complures. conatus est Caesar reficere pontes, sed nec magnitudo fluminis permittebat, neque ad ripam dispositae cohortes adversariorum perfici patiebantur.
50.2 quod illis prohibere erat facile cum ipsius fluminis natura atque aquae magnitudine, tum quod ex totis ripis in unum atque angustum locum tela iaciebantur;
50.3 atque erat difficile eodem tempore rapidissimo flumine opera perficere et tela vitare.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme