Thesauros Literature History De bello Gallico

De bello Gallico

De bello Gallico Caesar, Julius

Book 6

27.4 Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt,
27.5 infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.
28.1 Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri.
28.2 Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt.
28.3 Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem.
28.4 Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt.
28.5 Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt.
28.6 Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.
29.1 Caesar, postquam per Vbios exploratores comperit Suebos sese in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra demonstravimus, minime omnes Germani agriculturae student, constituit non progredi longius; sed,
29.2 ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ultimam pontis,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme