Thesauros Literature History De bello Gallico

De bello Gallico

De bello Gallico Caesar, Julius

Book 5

31.1 Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducant:
31.2 facilem esse rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac probent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere. Res disputatione ad mediam noctem perducitur.
31.3 Tandem dat Cotta permotus manus: superat sententia Sabini. Pronuntiatur prima luce ituros.
31.4 Consumitur vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quid secum portare posset, quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur.
31.5 Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur, et languore militum et vigiliis periculum augeatur.
31.6 Prima luce sic ex castris proficiscuntur, ut quibus esset persuasum non ab hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige consilium datum, longissimo agmine maximisque impedimentis.
32.1 At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectione eorum senserunt, collocatis insidiis bipertito in silvis opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum exspectabant,
32.2 et cum se maior pars agminis in magnam convallem demisisset, ex utraque parte eius vallis subito se ostenderunt novissimosque premere et primos prohibere ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium committere coeperunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme