Thesauros Literature History De bello Gallico

De bello Gallico

De bello Gallico Caesar, Julius

Book 3

12.1 Erant eius modi fere situs oppidorum ut posita in extremis lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex alto se aestus incitavisset, quod [bis] accidit semper horarum XII spatio, neque navibus, quod rursus minuente aestu naves in vadis adflictarentur.
12.2 Ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur.
12.3 Ac si quando magnitudine operis forte superati, extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus adaequatis, suis fortunis desperare coeperant, magno numero navium adpulso, cuius rei summam facultatem habebant, omnia sua deportabant seque in proxima oppida recipiebant:
12.4 ibi se rursus isdem oportunitatibus loci defendebant.
12.5 Haec eo facilius magnam partem aestatis faciebant quod nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris ac prope nullis portibus difficultas navigandi.
13.1 Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant: carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum aestus excipere possent;
13.2 prorae admodum erectae atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae;
13.3 naves totae factae ex robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam;
13.4 transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus, confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine;
13.5 ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme