Thesauros Literature History De bello Gallico

De bello Gallico

De bello Gallico Caesar, Julius

Book 3

17.5 Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus non nihil carperetur;
17.6 tantamque opinionem timoris praebuit ut iam ad vallum castrorum hostes accedere auderent.
17.7 Id ea de causa faciebat quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam imperii teneret, nisi aequo loco aut oportunitate aliqua data legato dimicandum non existimabat.
18.1 Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominem et callidum deligit, Gallum, ex iis quos auxilii causa secum habebat.
18.2 Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat, et quid fieri velit edocet.
18.3 Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur docet,
18.4 neque longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur.
18.5 Quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse:
18.6 ad castra iri oportere. Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter homines id quod volunt credunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme