Thesauros Literature History De Bello Hispaniensi

De Bello Hispaniensi

De Bello Hispaniensi Pseudo-Caesar
8 Accedebat huc, ut longius bellum duceret Pompeius, quod loca sunt edita et ad castrorum munitiones non parum idonea. Nam fere totius ulterioris Hispaniae regio propter terrae fecunditatem et non minus copiosam aquationem inopem difficilemque habet oppugnationem. Hic etiam propter barbarorum crebras excursiones omnia loca quae sunt ab oppidis remota turribus et munitionibus retinentis, sicut in Africa, rudere, non tegulis teguntur: simulque in his habent speculas et propter altitudinem late longeque prospiciunt. Item oppidorum magna pars eius provinciae montibus fere munita et natura excellentibus locis est constituta, ut simul aditus ascensusque habeat difficilis. Ita ab oppugnationibus natura loci distinentur, ut civitates Hispaniae non facile ab hoste capiantur: id quod in hoc contigit bello. Nam cum inter Ateguam et Ucubim, quae oppida supra sunt scripta. Pompeius habuit castra constituta in conspectu duorum oppidorum, ab suis castris circiter milia passuum IIII grumus est excellens natura, qui appellatur Castra Postumiana: ibi praesidi causa castellum Caesar habuit constitutum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme