Thesauros Literature History De Bello Hispaniensi

De Bello Hispaniensi

De Bello Hispaniensi Pseudo-Caesar
41 Fabius Maximus, quem ad Mundam praesidium oppugnandum reliquerat, operibus assiduis diurnis nocturnisque circumsedit: interclusi inter se decernere armis coeperunt, facta caede bene magna eruptionem faciunt. Nostri ad oppidum reciperandum occasionem non praetermittunt et reliquos vivos capiunt, XIIII milia. Ursaonem proficiscuntur quod oppidum magna munitione continebatur, sic ut ipse locus non solum opere sed etiam natura datus ad oppugnandum hostem appareret. Huc accedebat ut aqua praeter quam in ipso oppido unam circumcirca nusquam reperiretur propius milia passuum VIII; quae res magno erat adiumento oppidanis. Tum praeterea accedebat ut aggerem, . . . materiesque, unde soliti sunt turris ac vineas facere propius milia passuum VI non reperiebatur: ac Pompeius ut se ad oppidi oppugnationem tutiorem efficeret, omnem materiem circum oppidum succisam intro congessit. Ita necessario diducebantur nostri, ut a Munda, quod proxime ceperant, materiem illo deportarent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme