Thesauros Literature History De Bello Hispaniensi

De Bello Hispaniensi

De Bello Hispaniensi Pseudo-Caesar
14 Eius diei praeterito tempore Pompeius trans flumen Salsum castellum constituit neque a nostris prohibitus falsaque illa opinione gloriatus est quod prope in nostris partibus locum tenuisset. Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul eum levi armatura inter turmas adversariorum protriti. Hoc in conspectu utrorumque castrorum gerebatur, et maiore Pompeiani exsultabant gloria longius quod nostris cedentibus prosequi coepissent. Qui eum aequo loco a nostris recepti essent, ut consuessent, eximia virtute, clamore facto aversati sunt proelium facere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme