Thesauros Literature History De Bello Alexandrino

De Bello Alexandrino

De Bello Alexandrino Pseudo-Caesar
67 Cum propius Pontum finisque Gallograeciae accessisset, Deiotarus, tetrarches Gallograeciae tum quidem paene totius, quod ei neque legibus neque moribus concessum esse ceteri tetrarchae contendebant, sine dubio autem rex Armeniae minoris ab senatu appellatus, depositis regiis insignibus neque tantum privato vestitu sed etiam reorum habitu supplex ad Caesarem venit oratum ut sibi ignosceret, quod in ea parte positus terrarum quae nulla praesidia Caesaris habuisset exercitibus imperiisque coactus in Cn. Pompei castris fuisset: neque enim se debuisse iudicem esse controversiarum populi Romani, sed parere praesentibus imperiis.
68 Contra quem Caesar, eum plurima sua commemorasset officia quae consul ei decretis publicis tribuisset, eumque defensionem eius nullam posse excusationem eius imprudentiae recipere coarguisset, quod homo tantae prudentiae ac diligentiae scire potuisset quis urbem Italiamque teneret, ubi senatus populusque Romanus, ubi res publica esset, quis denique post L. Lentulum, C. Marcellum consul esset, tamen se concedere id factum superioribus suis beneficiis, veteri hospitio atque amicitiae, dignitati aetatique hominis, precibus eorum qui frequentes concurrissent hospites atque amici Deiotari ad deprecandum, de controversiis tetrarcharum postea se cogniturum esse dixit, regium vestitum ei restituit. Legionem autem eam quam ex genere civium suorum Deiotarus armatura disciplinaque nostra constitutam habebat equitatumque omnem ad bellum gerendum adducere iussit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme