Thesauros Literature History De Bello Africo

De Bello Africo

De Bello Africo Pseudo-Caesar
64 In ea nave captus est P. Vestrius, eques Romanus, et P. Ligarius, Afranianus, quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium contulerat, inde ex proelio effugerat in Africamque ad Varum venerat; quem ob periuri perfidiam Caesar iussit necari. P. Vestrio autem, quod eius frater Romae pecuniam imperatam numeraverat et quod ipse suam causam probaverat Caesari, se a Nasidi classe captum, cum ad necem duceretur, beneficio Vari esse servatum, postea sibi facultatem nullam datam transeundi, ignovit.
65 Est in Africa consuetudo incolarum ut in agris et in omnibus fere villis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant atque id propter bella maxime hostiumque subitum adventum praeparent. Qua de re Caesar per indicem certior factus tertia vigilia legiones duas eum equitatu mittit a castris suis milia passuum X atque inde magno numero frumenti onustos recipit in castra. Quibus rebus cognitis Labienus progressus a suis castris milia passuum VII per iugum et collem, per quem Caesar pridie iter fecerat, ibi castra duarum legionum facit atque ipse cotidie existimans Caesarem eadem saepe frumentandi gratia commeaturum eum magno equitatu levique armatura insidiaturus locis idoneis considit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme