Thesauros Literature History De Bello Africo

De Bello Africo

De Bello Africo Pseudo-Caesar
55 Gaetuli interim perfugae, quos cum litteris mandatisque a Caesare missos supra docuimus, ad suos civis perveniunt. Quorum auctoritate facile adducti Caesarisque nomine persuasi a rege Iuba desciscunt celeriterque cuncti arma capiunt contraque regem facere non dubitant. Quibus rebus cognitis Iuba, distentus triplici bello necessitateque coactus, de suis copiis quas contra Caesarem adduxerat sex cohortis in finis regni sui mittit quae essent praesidio contra Gaetulos.
56 Caesar bracchiis perfectis promotisque usque eo quo telum ex oppido adigi non posset castra munit, ballistis scorpionibusque crebris ante frontem castrorum contra oppidum collocatis defensores muri deterrere non intermittit eoque quinque legiones ex superioribus castris deducit. Qua facultate oblata inlustriores notissimique conspectum amicorum propinquorumque efflagitabant atque inter se colloquebantur. Quae res quid utilitatis haberet Caesarem non fallebat: namque Gaetuli ex equitatu regio nobiliores equitumque praefecti, quorum patres cum Mario ante meruerant eiusque beneficio agris fidibusque donati post Sullae victoriam sub Hiempsalis regis erant dati potestatem, occasione capta nocte iam luminibus accensis cum equis calonibusque suis circiter mille perfugium in Caesaris castra quae erant in campo proxime Uzittae locata.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme