42
Cum iam prope solis occasum Caesar exspectavisset neque ex eo loco quo constiterat Scipionem progredi propius se animadvertisset locoque se magis defendere, si res coegisset, quam in campo comminus consistere audere, non est visa ratio propius accedendi eo die ad oppidum, quoniam ibi praesidium grande Numidarum esse cognoverat, hostisque mediam aciem suam oppido texisse et sibi difficile factu esse intellexit simul et oppidum uno tempore oppugnare et in acie in cornu dextro ae sinistro ex iniquiore loco pugnare, praesertim cum milites a mane diei ieiuni sub armis stetissent defatigati. Itaque reductis suis copiis in castra postero die propius eorum aciem instituit exporrigere munitiones.
43
Interim Considius, qui Acyllam VIII cohortibus et stipendiariis Numidis Gaetulisque obsidebat, ubi C. Messius cum III cohortibus praeerat, diu multumque expertus magnisque operibus saepe admotis et his ab oppidanis incensis eum proficeret nihil, subito nuntio de equestri proelio allato commotus, frumento cuius in castris copiam habuerat incenso, vino, oleo ceterisque rebus quae ad victum parari solent corruptis, Acyllam, quam obsidebat, deseruit atque itinere per regnum Iubae facto copias eum Scipione partitus Hadrumetum se recepit.