Thesauros Literature History De Bello Africo

De Bello Africo

De Bello Africo Pseudo-Caesar
29 Turmae interim equitum, quae pro vallo in stationibus esse solebant, cotidie minutis proeliis inter se depugnare non intermittunt non numquam etiam Germani Gallique Labieniani eum Caesaris equitibus fide data inter se colloquebantur. Labienus interim cum parte equitatus Leptim oppidum, cui praeerat Saserna eum cohortibus VI, oppugnare ac vi irrumpere conabatur; quod ab defensoribus propter egregiam munitionem oppidi et multitudinem tormentorum facile et sine periculo defendebatur. Quod ubi saepius eius equitatus facere non intermittebat, et eum forte ante portam turma densa adstitisset, scorpione accuratius misso atque eorum deditione percusso et ad equum defixo reliqui perterriti fuga se in castra recipiunt. Quo facto postea sunt deterriti oppidum temptare.
30 Scipio interim fere cotidie non longe a suis castris passibus CCC instruere aciem ac maiore parte diei consumpta rursus in castra se recipere. Quod eum saepius fieret neque ex Caesaris castris quisquam prodiret neque propius eius copias accederet, despecta Caesaris patientia exercitusque eius, universis copiis productis elephantisque turritis XXX ante aciem instructis, quam latissime potuit porrecta equitum peditumque multitudine uno tempore progressus haud ita longe a Caesaris castris constitit in campo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme