Book 1
Thucydides Atheniensis conscripsit bellum Peloponnesiorum Atheniensiumque, ut inter se gesserunt, exorsus statim tum quum oriebatur id bellum et ratus magnum fore omniumque, quae ante gesta sunt, maxime memorabile, conjecturam ex hoc ducens, quod et florebant ad bellum gerendum utrique omni apparatu, et ceteros Graecos cum alterutris se conjungere videns partim quidem statim, partim vero certe in animo habere.
Motus enim hic profecto maximus Graecis exstitit et barbarorum parti, quin dixerim etiam inter maximam humani generis partem.
Nam quae ante haec acciderant et antiquiora etiam ob temporum vetustatem accuratius quidem comperiri non poterant, sed argumentis ductus, quae milii remotissimam antiquitatem spectanti persuasionem praebent, illa non magna fuisse puto neque in bellicis rebus nec in ceteris.
Apparet enim eam, quae Graecia nunc appellatur, non ex antiquo jam tempore constanter habitari, sed antea migrationes esse et facile suas quosque sedes relinquere, quo tiens quique ab aliquo majore numero cogerentur.
Nam quum negotiatio nulla esset, nec ullus inter ipsos commercio citra formidinem vel terra vel per mare locus daretur, quumque suam quisque terfam hactenus colerent, ut victui sufficeret, nec pecuniae vim haberent, nec humum arboribus consererent, quia incertum erat, quando quis alius incursione facta, praesertim quum muris non essent muniti, fructum ablaturus esset, et qui quidem in diem necessarius vicius esset, eo se rati ubique potituros, haud gravate sedes mutabant, et ob id ipsum nec magnitudine urbium, nec reliquo valebant apparatu.
Potissimum vero terrae optimae his incolarum mutationibus semper erant obnoxiae, Thessalia,quae nunc vocatur, et Bceotia, et Peloponnesi magna pars, praeter Arcadiam, et quae in reliqua Graecia erant praestantissima.
Nam propter soli bonitatem et opes nonnullis admodum auctae seditiones inferebant quibus perdebantur, et simul alienigenarum insidiis magis appetebantur ;
verum Atticam quidem, quia ut plurimum propter agri tenuitatem seditionum immunis erat, iidem semper homines incolebant.
Atque eorum quae dixi, non minimum indicium hoc est quod ob migrationes ceterae paries non pariter creverunt; nam ex reliqua Graecia qui aut bello aut seditione excidebant, potentissimi quique ad Athenienses tanquam in tutum se recipiebant, et civium jus adepti statim ab antiquissimis usque temporibus majorem etiam civitatem hominum frequentia fecerunt, quo factum est, ut etiam in Ioniam postea, quod Attica multitudini non sufficeret, colonias emitterent.
Demonstrat milii autem hoc quoque praeter celera priscorum temporum tenuitatem : Trojanum enim ante bellum nihil communiter gessisse constat Helladem;
et vero, ut mea fert sententia, ne nomen quidem hoc universa Graecia jam habebat, sed ante aetatem Hellenis filii Deucalionis cognomen istud prorsus nullum dum arbitror fuisse, sed singulas gentes quum alias tuqi Pelasgicam latiasime nomen a seipsis terrae fecisse; quum autem Hellen ejusque liberorum res in Phthiotide magna incrementa cepissent, essentque qui eos in alias civitates auxilii causa accerserent, tum quidem jam singulos per commercium saepius Hellenas vocari, et tamen ne sic quidem longo post tempore id inter omnes poterat obtinere.
Argumento est maxime Homerus, qui quamquam multo posterior fuit bello Trojano nusquam tamen neque universos sic appellavit, nec alios, quam eos, qui cum Achille ex Phthiotide venerant, qui quidem primi Ἕλληνες erant; contra Danaos in carminibus suis nominat et Argivos et Achaeos. Nec magis tamen barbaros dixit, quod ne llellencs quidem adhuc, ut mihi videtur, assumpto contrario uno nomine ab illis discreti essent.
Jam vero singuli hi pro se quique et oppidatim, quotquot se mutuo intelligehant, et universi postea Hellenes nominati, propter virium imbecillitatem et vitae genus mutuo commercio carens nihil ante Trojana tempora conjuncti geaserunt.
Sed et ad hanc expeditionem convenerunt, quod jam frequentius rebus maritimis operam dabant.
Minos enim eorum, quos auditu cognovimus, antiquissimus classem paravit, maximamque partem maris, quod Graecum nunc vocatur, in suam potestatem redegit Cycladumque insularum et regnum obtinuit, et in caram plerasque primus colonias deduxit, Caribus expulsis, suisque (illis in imperio constitutis; latronesque, ut par erat, e mari fugabat, quoad poterat, ut reditus ad se facilius venirent.
Olim enim Graeci, barbarorumque et qui in continente degebant mari vicini, et qui insulas incolebant, postquam navibus alii ad alios mare trajicere frequentius coeperunt, ad latrocinia sese converterunt, virorum potentiss immuni ductu, tum questus sui causa, tum etiam ut victum pauperibus quaererent; atque adorti civitates nullis muris munitas, et per vicos disjectas diripiebant, et maximam victus partem hinc comparabant, quum quidem hoc facinus nondum ignominiam haberet, imo vero nonnihil etiam gloriae potius afferret.
Hoc autem nunc etiam quum alii nonnulli , qui in continente habitant, manifeste declarant, quibus decori est hoc scite exercere, tum etiam antiqui poetae, qui faciunt in percontationibus appellentium illorum ubique eodem modo eos interrogari, numquid sint latrones, tamquam neque illi, quos interrogant, cem ut se indignam inficientur, nec illi, quibus curae est scire, exprobrent.
Praedabantur vero inter se etiam in continente. Et ad hor usqu£ tempus magna pars Graeciae prisco more colitur, ut apud Locros Ozolas et Aetolos et Acarnanas, et quae his finitima continens est; mansitque etiam armorum gestandorum mos apud hos continentis incolas ex veteri latrociniorum consuetudine.
Omnis enim Graecia gestabat arma, lum quia domicilia nullis munitionibus septa habebant, tum quia tuto commeare ultro citroque non poterant; et quotidianam vitam in armis egerunt, ut barbari.
Graeciae autem populi , qui nunc etiam ita vivunt, documento sunt, similia vitae instituta olim et apud omnes fuisse.
At primi fere Athenienses ferrum deposuerunt, et remissiorem cultum secuti ad mollius vitae genus transierunt. Et seniores apud eos e fortunatis propter delicatum vitae genus haud diu est quod tunicas lineas ferre desierunt, insertisque aureis cicadis tutulum colligere e capitis coma. Unde etiam Ionum senio res propter cognationem cultus iste diu tenuit.
Modica contra veste et ad hujus aetatis morem accommodata primi Lacedaemonii usi sunt, et in ceteris quoque rebus locupletiores eamdem atque plebeii vitae consuetudinem servarunt.
Iidem etiam primi corpora nudarunt, et palam oleo se vestibus depositis unxerunt. Olim vero etiam in corporis exercitationibus in Olympiaco certamine subligacula circum pudenda gestantes athletae certabant, nec multi sunt anni, ex quo hic mos desiit. Quin adhuc etiam apud nonnullos barbaros, praecipue vero Asiaticos, pugilatus et luctae praemia proponuntur, et subligaculis in his certaminibus utuntur.
Ac multis etiam aliis in rebus demonstrarit quis priscos Graecos eodem vitae genere usos, quo hujus aetatis barbari utuntur.
Urbes vero, quotquot novissime sunt conditae, et ex quo navigatio tutior esse coepit, quum majorem pecuniarum copiam haberent, ad ipsa littora moenibus cinctae condebantur, et isthmos occupabant, cum mercaturae causa, tum potentiae inter suos quaeque finitimos. At vetustae urbes, propter latronum infestationem, quae'multum invaluerat, procul a mari potius condilse sunt tam illae, quae in insulis, quam quae in continente sunt; (nam latrones et invicem se populabantur et reliquos, qui licet rebus maritimis operam non darent, tamen non procul a mari habitarent;) atque ad hoc usque tempus illae procul a mari sunt.
Nec vero minus insularum incolae latrocinia exercebant, qui Cares erant et Phoenices; hi enim plurimas insulae condiderant. Documento hoc est: quum enim Delus insula lustraretur ab Atheniensibus hujus belli tempore conditoriis sublatis quotquot erant hominum, qui in hac insula decesserant , supra dimidium Cares inventi sunt, agniti et armorum genere, quae una cum ipsis sepulta erant, et ipso modo, quo nunc quoque sepeliunt.
Sed cum Minois maritimum imperium exstitisset, maria liberius ultro citroque navigari coeperunt; nam et ex insulis praedones ab eo sunt sublati, quo quidem tempore etiam colonias in illarum plerasqne deduxit.
Et homines, qui prope mare degebant, jam parandae pecuniae studio magis dediti, constantius sedibus suis habitabant; quinetiam quidam muris se tutabantur, quippe qui divitiis augerentur. Etenim cupiditate quaestus et qui imbecilliores erant, potentiorum servitutem sustinebant, et qui potentiores, quia magnas habebant facultates, minores civitates suae ditioni adjungebant.
Atque in bac potissimum jam conditione constituti posteriore tempore ad Trojam cum exercitu sunt profecti.
Et Agamemno mihi videtur eo quod ceteros illius saeculi potentia superaret, non autem tantopere, quod Tyn- darei jurejurando obstricti essent, expeditionem comparasse.
Atque aiunt etiam, qui praeter ceteros probabiliter Peloponnesiorum res a majoribus memoria traditas acceperunt, Pelopem primum quum magna vi pecuniarum, quas secum ex Asia ad homines inopes attulerat, potentiam parasset, quamvis peregrinus esset, tamen illi regioni ut nomen daret obtinuisse, et postea longe ampliores res ipsius posteris accessisse, quum Eurystheus quidem in Attica ab Heraclidis interfectus esset, Atreus vero ipsius avunculus esset et commisisset Eurystheus, quum ad expeditionem proficisceretur, Mycenas et imperium propter cognationem Atreo; eum vero tum fugere patris metu propter Chrysippi necem, et quum Eurystheus nondum jam rediisset, volentibus etiam Mycenmis Hcraclidarutn metu, simul etiam quod vir strenuus esse videretur et multitudinis benevolentiam sibi conciliasset, regno Mycenaeorum,et ceterorum omnium, quibus Eurystheus imperabat, regnum cepisse Atreum et Persidis Pelopidas majores evasisse.
His mihi videtur Agamemno opibus acceptis et simul etiam re navali supra ceteros potentia auctus expeditionem illam fecisse non gratia potius quam metu comparatam.
Constat enim eum et plurimis cum navibus ipsum profectum, et Arcadibus praeterea naves praebuisse, ut Homerus hoc declaravit, si cui idoneus testis videtur; atque etiam in sceptri traditione, dixit ipsum « Multis insulis, et omni Argo imperare.» Nequaquam igitur insulas, praeter vicinas (hae autem non multae esse possint), qui in continente degebat, in sua ditione habere potuisset, nisi aliquam etiam classem habuisset.
Ex hoc autem bellico apparatu etiam conjecturam facere licet, quales fuerint superiorum saeculorum expeditiones.
Jam vero quod Mycenae parvum oppidum fuerint, aut siqiiod aliud illorum temporum nunc parvi momenti videtur esse, nequaquam hoc firmum argumentum sit, quo quis usus minus credat classem tantam fuisse, quantam et poetae dixerunt , et ipsa fama obtinuit.
Nam si Lacedaemoniorum urbs vastata desoletur, templa vero et aedificiorum areae relinquantur, multos existimem e posteris longo temporis progressu de illorum potentia valde dubitaturos, quae tenuior quam pro gloria videatur (ac tamen de quinque Peloponnesi partibus duas possident, totiusque principatum obtinent, multorumque extra Peloponnesum sociorum; nihilominus vero quoniam neque coaedificata est urbs, neque templis aedificiisve magnificentioribus instructa, sed antiquo Graeciae more pagalim condita, non admodum ampla videatur); Atheniensibus contra hoc si ipsum accidat, ex manifesta urbis dirutae specie potentiam du-pio majorem visum iri puto, quam est.
Haud igitur incredulos esse, nec urbium speciem potius quam vires spectare consentaneum est, expeditionem autem illam credere superioribus quidem longe majorem fuisse, sed aetatis nostrae bellicis rebus inferiorem, si quid hic quoque Homeri poesi credere convenit; et eam quidem verisimile est ab eo, qui erat poeta, in majus exornatam esse; verum tamen et sic inferiorem fuisse manifestum est.
Fecit enim classem mille et ducentarum navium et Boeotorum quidem singulas centum et viginti virorum; Philoctetae vero, quinquaginta, demonstrans (ut mihi videtur) et maximas et minimas; certe de ceterarum magnitudine in navium cata- logo nullam fecit mentionem; sed remiges fuisse simulque milites omnes, id vero in Philoctetae navibus aperte declaravit; sagittarios enim fecit remiges omnes; vectores vero, praeter reges, et eos, qui summa potestate erant, non multos cum illis navigasse est verisimile, praesertim quia mare cum bellico instrumento erant trajecturi; neque tamen tectas naves habebant, sed prisco more in piraticarum potius similitudinem constructae.
Si igitur mediam quamdam rationem teneas inter maximas et minimas naves, non multos, ut ab universa Graecia communiter missos, venisse constat.
Hujus vero rei causa fuitnon tam ipsa hominum quam pecuniarum penuria. Nam propter commeatus inopiam copias minores duxerunt,'et eas tantum, quas ex ipsa belli sede pugnando victum sibi paraturas sperabant; et postquam in terram egressi proelio vicerunt (hoc autem est manifestum , nec enim munimentum circa castra exstruxissent), apparet ne hic quidem eos omnibus copiis usos esse, sed ad Chersonesi culturam et ad latrocinium propter commeatus inopiam sese convertisse. Quamobrem etiam facilius ipsis dispersis Trojani per decem annos restiterunt, quod illis, qui relinquebantur, semper erant pares viribus.