Book 8
Et Argivi quidem, qui suo cornu proruperant et spiritus sumpserant ut adversus Iones, et suum impetum non excepturos, dum turbatius incedunt, vincuntur a Milesiis, et caeduntur eorum paulo minus trecentis;
Athenienses vero, quum initio Peloponnesios vicissent, et barbaros ac ceteram turbam loco pepulissent, cum Milesiis non sunt congressi, sed quum hi post fugatos Argivos in urbem se recepissent, quod videbant reliquum suum exercitum superatum, Athenienses ad ipsam Milesiorum urbem jam victores consistunt.
Et in boc praelio contigit, ut Iones utrinque Doriensibus superiores essent; nam et Peloponnesios in acie sibi oppositos Athenienses vincebant, et Argivos Milesii. Erecto autem tropaeo Athenienses ad urbem circumvallandam sese praeparabant, quod locus ille in isthmi modum esset angustus, existimantes, si Miletum in suam potestatem redegissent , cetera quoque in suam ditionem facile ventura.
Interea vero jam sub vespertinum crepusculum nuntiatur iis quinque et quinquaginta e Sicilia et Peloponneso naves tantum non adesse. Nam et a Siciliensibus, Hermocrate Syracusano potissimum insligante, ut adjuncta sua opera perficerent, quod superesset ad Atheniensium imperium evertendum, viginti naves Syracusanorum venerunt et duae Selinuntiae; et e Peloponneso naves, quae instruebantur, jam paratae erant, et utrosque Therimenes Lacedaemonius jussus erat ad Aslyochum nauarchum deducere, quae primo ad Lerum insulam Mileto adjacentem appulerunt;
deinde illinc, quum intellexissent Athenienses ad Miletum esse, in Iasicum sinum navigarunt, quod prius scire vellent, quid rerum apud MQetum gereretur.
Quum autem Alcibiades equo vectus ad Tichras-sam, agri Milesii castellum, venisset, ad quam sinus partem appulsi stationem habebant, cognoscunt proelii eventum; adfuerat enim in eo Alcibiades et cum Milesiis et Tissapherne in acie steterat; et snadebat iis, ut, nisi et Ionicas et ceteras omnes res perdere vellent, opem quam celerrime Mileto ferrent, neve eam circumvallari paterentur.
Atque illi quidem prima luce auxilio venturi erant; Phrynichus vero, Atheniensium dux, ubi ex Loro de classe hostili nuncios accepit, quum ejus collegae remanere et navale proelium committere vellent, negavit aut se hoc facturum, aut, quoad posset, illis aut alii cuiquam hoc facere permissurum.
Quando enim liceret aliquanto post, plane cognito, adversus quot hostiles naves, et quot suis pugnarent, et rebus omnibus satis et per otium paratis certamen subire, nunquam se turpi probro tantam tributurum, ut temere belli fortunam periclitaretur.
Nec enim turpe esse, Athenienses cum daese in tempore cedere, sed longe turpius fore, si, quomodocumque res contingeret, vincerentur; et rempuhlicam non solam in dedecus, sed etiam in maximum periculum incidere, quippe cui post clades acceptas vix liceat cum firmo apparatu saa sponte, aut etiam in magna necessitate prius usquam aggredi , nedum, si non ccgeretur, pericula sua sponte suscipere.
Itaque jubebat illos assumptis sauciis et peditatn omnique instrumento, quod secum attulerant, ceteris vero rebus, quas ex hostico cepissent, relictis, quo naves expeditae essent, in Samum quam velocissime navigare, et illinc jam navibus in unum contractis impetus facere, sicubi tempus opportunum foret.
Ut autem Phrynichus haec suis persuasit, ita etiam fecit, et visus est non magis in praesentia, quam postea, nec in hoc tantum, sed etiam in omnibus aliis negotiis, quae ei delegata sunt,'non im* prudens esse.
Hunc igitur in modum Athenienses statim sub vesperam imperfecta victoria a Mileto discesserunt; et Argivi propter cladem acceptam irati ex Samo domum celeriter abierunt;
Peloponnesii autem ipso statim diluculo e Ti-chiussa profecti post illos ad Miletum appellunt, et unum diem morati, postridie assumptis etiam navibus Chiis, quas cum Chalcideo venientes hostium classis ante erat Insecuta, volebant retro navigare ad impedimenta arcessenda, quae ad Tichiussam exposuerant.
Et quum illuc pervenissent, Tissaphernes cum suo peditatu adfuit iisque persuasit, ut adversus Iasum, ubi Amorges, qui hostis erat, se continebat, navigarent. Et Iasum repente aggressi, et ipsis nihil exspectantibus nisi Atticas naves esse, ceperunt; et praecipua fuit in hoc opere Syracusanorum laus.
Quum igitur et Amorgen, Pissutlmae filium nothum, qui a rege defecerat, vivum cepissent, Tissapherni tradiderunt, nt eum, si vellet, ad regem abduceret, quemadmodum ei imperaverat, et Iasum diripuerunt, et magnam pecuniae vim exercitus cepit; veteri enim fortuna locuples erat is locus.
Atque auxilia, quae Amorges circa se habuerat, ad se ipsos traducta, nulloque maleficio affecta, suis ordinibus admiscuerunt, quod plerique erant e Peloponneso; et oppidum Tissapherni tradiderunt, univer-sosque captivos, tam servos, quam liberos, pactione cum illo facta, ut in singula capita singulos stateres Daricos sibi numeraret; quibus rebus gestis Miletum redierunt.
Et Pedaritum, Leontis filium, quem Lacedaemonii magistratum in Chium miserant, ad Erythras usque itinere pedestri mittunt, cum iis copiis auxiliaribus, quas circa se Amorges habuerat, et Philippum illic Mileto praeficiunt. Atque haec aestas finiebatur.
Insequente autem hieme Tissaphernes, postea-quam Iasum praesidio munivit, Miletum advenit, et, quemadmodum Lacedaemone promiserat, menstruum stipendium navibus omnibus numeravit, singulas drachraa9 Atticas viritim; in reliquum vero tempus ternos obolos dare volebat, donec regem consuluisset qui si juberet, daturum se dicebat integram drachmam.
Verum Her-mocrate Syracusanorum duce contradicente (Therimenes enim, quod non erat nauarchus, sed ad tradendam Astyo-cho classem cum illis navigabat, in stipendii exactione remissior erat) tamen inter eos convenit, ut ratione per quinas quasque naves inita plus quam terni oboli viritim persolverentur. Nam quinis navibus terna talenta in singulos menses dabat; ceterisque navibus, quae non cadebant in hunc numerum, ad eamdem hanc rationem solvebatur.
Eadem autem hieme Athenienses, qui apud Samum agebant, quoniam ad eos praeterea et domo venerant aliae quinque ot triginta naves, et earum duces Charroinus et Strombichides et Euctemon, et navibus ex Chio reliquisque omnibus in unum contractis, volebant belli provincias inter se sortiti, simul et Miletum navalibus copiis obsklere et adversus Chium navales una cum pedestribus copiis mittere. Itaque fecerunt;
nam Strombichides quidem et Ono-maeles et Eucteroon cum triginta navibus, et cum parte gravis armaturae militum, qui ad Miletum venerant, actuariis navigiis ad eos vehendos usi, in Chium sortito navigabant; ceteri vero apud Samum remanentes cum quatuor et septuaginta navibus maris imperium obtinebant, et classis incor-shmibue Miletum infestabant
Astyochus autem, ubi, ut dixi, apud Chium obsides propter proditionis metum deligere coepit, ab hac quidem re abstinuit,postquam intellexit, classem cum Theri-roene adesse, et sociorum certiorem fidem esse: sed navibus et decem Peloponnesiae is et totidem Chiis in altum vela fecit,
et Pteleum adortus, quum id non expugnasset, perrexit Clazomenas et jubebat ex ipsis eos, qui cum Atheniensibus sentiebant, Daphnuntem migrare, et ad suas partes transire; simul autem idem jubebat etiam Tamos, Ioniae propraetor.
Sed quum illi imperata fecere nollent, urbem nulUs muris cinctam adortus est, et quum eam expugnare non posset, ipse quidem Phocaeam et Cumani ingenti vento delatus petiit, ceterae vero naves ad insulas Clazomenis adjacentes Marathussam et Pelen et Drymussam appulerunt.
Quum autem dies octo propter ventos illic morati essent, res omnes Clazomeniorum, quaecumque illic erant depositae, partim diripuerunt et consumpserunt, par-tim in.naves imposuerunt, et Phocaeam et Cumam ad Asty· ochum redierunt.
Qui dum hic versatur, Lesbiorum legati venhmt, qui defectionem rursus fecere volebant. Et ipsi quidem rem persuadent; sed quum et Corinthii et ceteri socii, propter superiorem cladem minus essent prompti, illinc solvens in Chium navigabat Et quum naves tempestate disjecte essent, postea aliae aliunde in Chium pervenerunt.
Deinde vero Pedaritus, qui antea, ut dixi, itinere pedestri ex Mileto oram legebat, quum Erythras venisset, trajicit et ipse et exercitus in Chium; habebat autem etiam ex quinque navibus ad quingentos milites cum armis a Chalcideo relictos.
Quum igitur quidam Lesbiorum se defectionem fecturos pollicerentur, Astyochus rem cum Pedanto Chiisque communicat, oportere in Lesbum cum classe proficisci eamque ad defectionem feriendam inducere; fore enim, ut vel plus sodorum sibi compararent, vel certe, si quid minus succederet, Athenienses vexarent. Sed illi morem ei gerere nolebant, negayitque Pedaritus, se Chiorum naves ipsi permissurum.
Ille vero assumptis quinque Corinthiacis navibus et sexta Megarica et una Hermionica et Laconicis illis, quas ipse secum duxerat, Miletum ad suam nauarchiam abiit, multa Cbiis minatus, se vero nunquam iis opem esse laturum , si qua indigerent.
Quum autem ad Corycum orae Erythraeae appulisset, illic stationem habuit. Athenienses vero, qui cum copiis ex Samo in Chium navigabant, ipsi quoque ad alteram collis partem appulerant, quo ab hoste dirimebantur, et alteri alteros latebant.
Quum autem allatae essent litterae a Pedarito, quosdam Erythraeos captivos ex Samo dimissos Erythras ad moliendam proditionem venisse,confestim AstyochusErythras est revectus, et tam prope abiuit, quin incideret in Athenienses.
Trajecit autem etiam Pedaritus ad eum, et habita quaestione de iis, qui proditionem moliri videbantur, ubi compertum habuerunt, rem totam a captivis, qui ad Samum detinebantur, suae salutis causa confictam esse, illis crimine liberatis, alter in Chium rediit, alter Miletum profectus est, quemadmodum destinarat.
Interea vero et Atheniensium classis ex Coryco circumvehens prope Arginum incidit in tres naves longas Chiorum, et simul atque eas conspexerunt, insequi coeperunt; et ingens simul tempestas exoritur, et Chiorum quidem naves aegre confugiunt in portum, Atheniensium vero tres naves, quae longissime procurrerant, pereunt et ad Chiorum urbem ejiciuntur, virique partim capiuntur, partim interficiuntur; ceterae vero confugiunt in portum Mimanti subjectum, nomine Phoenicuntem. Postea vero hinc ad Lesbum appulsi, ad munitiones excitandas se praeparabant.
E Peloponneso autem eadem hieme Hippocrates Lacedaemonius profectus cum decem navibus Thuriis, quibus praeerat Dorieus, Diagorae filius, cum duobus collegis, item cum una Laconica et una Syracusana, in Cnidum trajecit; haec autem ad defectionem jam adducta erat a Tissapherne.
Qui autem apud Miletum erant, quum horum adventum sensissent, jubebant dimidia navium parte Cnidum tueri, reliquis vero ad Triopium stare et onerarias ex Aegypto venientes impetu facto comprehendere; est autem Triopium prominens or® Cnidi® promontorium, Apollini sacrum.
Athenienses vero, quum hoc audissent, ex Samo profecti sex naves, qu® praesidii causa stationem ad Triopium habebant, ceperunt; homines tamen ex iis aufugerunt. Postea vero quum ad Cnidum appulissent, urbem nullis muris munitam adorti propre abfuit, quin caperent.
Postridie vero rursus eam oppugnarunt, et quum non amplius ®que nocere possent, quod illi per noctem melius urbem obsepserant, et praeterea ii, qui ad Triopium ex navibus diffugerant, ad eos accesserant, digressi Cnidiorum-que agrum populati in Samum redierunt.
Per idem tempus quum Astyochus Miletum ad classem venisset, Peloponnesiis res omnes, quae ad copias alendas sunt necessariae, abunde adhuc suppetebant; nam et stipendium, quantum satis erat, suppeditabatur, et praeterea magna pecuni® ex Iaso dirept® vis militibus supererat , et Milesii alacriter onera belli sustinebant.
Verum-tamen cum Tissapherne videbantur Peloponnesus illa superiora foedera, qu® a Chalcideo facta erant, manca et minus e re sua esse, et propterea alia Therimene adhuc praesente faciebant; et sunt talia :
« Pactiones inter Lacedaemonios, sociosque, et regem Dareum, regisque filios, et Tissaphernem, ut fipdera sint et amicitia his conditionibus.