Book 7
Athenienses autem quum hanc portus obstructionem viderent, et cetera .illorum consilia intellexissent, consul-fandum esse censebant,
et congregati duc es et centuriones ad praesentes difficultates quum ceterarum rerum, tum vero, quod commeatum nec in praesenti amplius haberent, (nam nuntiis Catanam praemissis, quippe discessuri, interdixerant, ne adveherent) nec in posterum -habituri essent, nisi classe superarent, statuerunt superiores quidem mnni-tiones deserere, prope ipsas vero naves munimento quam possent minimum loci concludere, tantum quod ad utensilia et aegrotos capiendos satis esset, atque hoc quidem pncsidiu tueri, reliquo vero peditatu naves omnes et validas et minus ad navigandum idoneas explere, ita ut quoslibet in eas imponerent, et navali proelio commisso, si vincerent, Catanam se recipere, sin secus, incensa classe, pedestri itinere, agmine composito abire, qua celerrime locum aliquem aut barbaricum aut Graecum, qui amicus esset, adipisci possent.
Atque lii quidem, ut haec placuerunt, sic fecerunt; nam et ex superioribus munitionibus ad littus descenderunt, omnesque naves compleverunt; cunctis eas ingredi coactis, quicumque per aetatem quoquo modo idonei esse videbantur.
Universae autem naves ad centum ac decem completa; sunt; et sagittarios in eas multos jaculatoresque et Acarnanum et ceterorum peregrinorum imposuerunt, et cetera, prout in re angusta et hujus modi consilio fieri poterat, compararunt.
Nicias autem, rebus magna ex parte jam paratis, videns, milites animo consternatos esse, quod praeter solitum navali proelio longe superati essent, et propter commeatus inopiam velle quam celerrime belli fortunam periclitari, omnes convocatos primum est adhortatus, et dixit haec:
« Viri milites Atheniensium et sociorum, certamen quidem, quod nobis est ineundum, pariter commone omnibus erit et de salute et patria unicuique non minus, quam hostibus; nam si vicerimus nunc navali proelio, suam cuique civitatem revisere licebit.
Animum vero abjicere non oportet, nec pati idem, quod imperitissimis hominibus accidere solet, qui si primis in proeliis rem infeliciter gesserint , deinde per omnia e timore natam expectationem similem calamitatibus suis liabent.
Sed et quotquot Atheniensium adestis, qui multa jam bella experti estis, et quotquot socii, qui semper commilitones nostri estis, estote memores, bellorum eventus incertos esse, et fortunam a nobis quoque aliquando staturam sperantes, ad pugnam priorem altera compensandam, prout decet tantam vestrum multitudinem, quantam vos ipsi videtis, vos parate.
« Quae autem in his portus angustiis nobis profo* tura cognovimus adversus futuram navium turbam et adversus illorum apparatum in navium tabulatis instructum, unde prius damno afficiebamur, omnia ea nobis quoque nunc pro praesenti rerum facultate cum gubernatoribus prospecta et parata sunt.
Nam sagittarii multi et jaculatores in tabulata adscendent, et multitudo, qua, si navale proelium in alto committeremus, non uteremur, quia navium onus rei nauticae disciplinam impediret; sed hic in pedestri proelio, quod ex navibus committere cogimur, utilis erit
Pra-terea excogitavimus etiam, quae adversus hostes in navium structura erant paranda, et adversus epotidum crassitudi- nem, quae res praecipue nobis damno erat, ferrearum manuum injectiones, quae navem hostilem, quum invaserit, retinebunt, ne retro se recipiat, si modo vectores ea, qua; praeterea opus sunt, exsequantur.
Ineam enim necessitatem jam adducti sumus, ut pedestre proelium ex navibus committamus; atque ut neque ipsi ab hostili classe resiliamus, neque illos resilire permittamus, utile esse apparet, praesertim quum terra sit hostilis, praeter eam, quam nosler peditatus obtinuerit. .
« Quorum vos memores oportet totis viribus certamen inire, nec ad eam propelli, sed quum navis cum nai i confligere coeperit, non prius permittere vobis ut ab hoste dirimamini, quam de hostili tabulato milites deturbantis.
Atque ad haec non minus milites, quam nautas adhortor, quo magis eorum, qui desuper pugnant, hoc oflicium est; adest autem nobis nunc quoque facultas, ut magis peditatu victoriam consequamur.
Nautas vero adhortor, et simul obsecro, ne propter clades acceptas animo nimis·consternato sitis, quum et flrmiorem apparatum ex tabulatis nunc habeatis, et naves plures, et ut diligenter apud animos vestros consideretis, quam operae pretium sit illam voluptatem conservare, quotquot de vobis antea Athenienses habili, quamvis non essetis, et ob nostrae linguae peritiam et ob institutorum imitationem in Graecia suspiciebamini, et imperii nostri, quod utilitatem quidem attinet, non minus, quod vero metum apud subjectos et injuriarum immunitatem, multo etiam magis participes eratis.
Itaque quum soli libere socii sitis imperii nostri, merito nunc illud ne prodatis, et contemptis Corinthiis, quos saepe superastis, et Siciliensibus, quorum nullus, quamdiu nostra classis vigebat, nobis resistere est ausus, propulsate eos et ostendite vel in imbecillitate et calamitatibus vestram peritiam aliorum robore, quod secunda fortuna utitur, potentiorem esse.
« Et Atheniensibus qui sunt inter vos, rursus haec in memoriam redigo, neque naves alias his similes in navalibus, neque militum juventutem a vobis domi relictam esse, et si quid aliud, quam victoria, vobis eveniat, et hostes, qui hic sunt, protinus illuc navigaturos, et qui de nobis illic sunt reliqui, nequaquam satis virium habituros ad propulsandos et eos, qui illic sunt, et eos, qui praeterea venient. Et alteri quidem Syracusanis statim eubjecti eritis, contra quos qua mente veneritis, vos ipsi nostis, alteri vero, qui illic sunt, Lacedaemoniis.
Quare quum in hoe uno certamine pro utrisque constituti sitis, fortiter, si unquam alias, perdurate atque apud animos vestros reputate et pro se quique, et universi, eos, qui nunc vestrum in navibus erunt, et peditatum esse Atheniensium et classem, et reliquam civitatem, et magnum illud Athenarum nomen pro quibus, si qua in re alius alii praestat vel peritia vel animi robore, is nunquam alias opportunius sese ostentans et sibi ipsi utilis fuerit, et universis salutaris. »»
Nicias igitur, bis suos adhortatus, statim imperavit , ut naves conscenderent. Gylippo autem et Syracusanis, quippe quod ipsum etiam hostium apparatum cernerent, praesentire quidem licebat, Athenienses navale proelium inituros esse, sed certiores facti erant etiam de ferreis manibus injiciendis;
et quum adversus cetera omnia se instruxerunt singulatim, tum etiam adversus hoc; proras enim et superiores navium paries coriis longe lateqoe contexerunt, ut manus injecta taberetur, nec quicquam nancisceretur, quod apprehenderet.
Et postquam omnia praeparata erant, duces eorum ac Gylippus eos adhortati sunt, et hanc orationem habuerunt.
« Praeclaras quidem esse res au te gestas et de praeclaris rebus mox etiam certamen futurum, Syracusani et socii, et plerique nobis intelligere videmini (nec enim tanto studio res illas gerendas suscepissetis), et si quis non in quantum debet, intellexit, nos declarabimus.
Athenienses enim in hanc regionem profectos primum quidem, ut Siciliam subigerent, deinde vero, si rem feliciter gessissent, ut Peloponnesum etiam ceteramque Graeciam, et imperium jam nunc maximum omnium tam sujierioris quam nostra memoriae Graecorum obtinentes, vos mortalium primi sustinuistis classe, qua iUi cuncta obtinuerunt, et eos ceteris quidem navalibus proeliis jam vicistis, Jioc vero, ut verisimile videtur, nunc vincetis.
Homines enim, postquam eorum vires in ea re, qua praestare putant, fractae fuerint, multo minorem in posterum de se ipsis opinionem concipiunt, quam si nunquam antea quicquam de se tale sensissent, et praeter spem superbiae suae frustrati etiam infra potentia; vires succumbunt; id quod nunc Atheniensibus accidisse credibile est.
Apud nos vero et pristina nostra virtus, qua, licet adhuc essemus imperiti, belli fortunam temptavimus, nunc validior est, et quia existimatio jam ad eam accessit, fortissimos nos esse, si fortissimos vicimus, spes uniuscujusque duplo major est; plerumque autem ad res gerendas maxima spes maximam etiam animorum alacritatem addit.
Atque quae illi imitati sunt ex nostro apparatu, ea nostrae quidem consuetudini familiaria sunt, nec imparati adversus rem quamque erimus; illi vero, quando multi quidem gravis armaturae milites praeter ipsorum institutum supra tabulata steterint, multi etiam terrestres jaculatores, ut ita loquar, et Acarnanes, et alii in naves ingressi , qui ne reperient quidem, quomodo sedentes telum emittere possint, qui fieri poterit, ut ipsas naves in periculum non conjiciant, et omnes inter se ipsos perturbationem non excitent, dum non suo more sese movebunt?
Siquidem ne multitudo quidem navium iis proderit, si quis vestrum hoc etiam formidat, quod non cum pari navium numero sit pugnaturus; nam in exiguo spatio multe erunt tardiores ad exseqnenda ea, quae volunt, opportunissimae autem ad damna inferenda iis rebus, quae nobis comparatae sunt.
Quod autem verissimum est, cognoscite ex iis, quae nos certo intellexisse arbitramur; nimia enim malorum magnitudine fracti, et praesentis difficultatis vi coacti in desperatione sunt constituti, non apparatu freti potius, quam temeritate fortunae, quam, quoquo modo pos sunt, periclitari volunt, ut aut per vim navibus elabantur, aut postea itinere terrestri se recipiant, quippe qui pejore conditione nunquam sint futuri, quam nunc sunt.
« Adversus igitur talem confusionem et infestissimorum bominum fortunam, quae se ipsam tradidit, iratis animis contendentes pugnam conseramus, et existimemus, simul quidem aequissimum esse in adversarios, si qui in ulciscendo nimirum eo, qui se invaserit, jure se suo putent animi iram saturare, simul vero etiam penes nos futurum inimicos propulsare, quod vel etiam proverbio dicitur suavissimum esse.
Inimicos autem illos atque adeo inimicissimos esse, omnes nostis, si quidem in nostram regionem nos in servitutem redacturi venerunt, quam rem si feliciter gessissent, viros quidem acerbissimis cruciatibus, liberos vero et uxores summa turpitudine affecissent, universam vero rempublicam turpissima cognomenti infamia.
Quibus pro rebus neminem rem molliter gerere decet, neque pro lucro ducere, si illi sine nostro periculo abeant. . Hoc enim etiam si vicerint, non minus facient; si vero gestis, ut par est, rebus iis, quas volumus, et isti puniantur, et universae Siciliae libertatem, qua prius etiam fruebatur, firmiorem tradamus, hoc vero praeclarum certamen est. Atque ea pericula sunt rarissima, quae, si offendas, minimum damnum, si rem feliciter geras, maximas utilitates afferant. »
Atque Syracusanorum quidem duces et Gylippus his verbis et ipsi suos milites adhortati vicissim naves suas statim implere coeperunt, postquam animadverterunt, Athenienses idem facere.
Nicias vero propter praesentem rerum statum animo perculsus, et animadvertens, quantum periculum, et quam vicinum jam esset, quando jamjamque hosti erant occursuri, et existimans, id quod hominibus in magnis certaminibus accidere solet, sua omnia neque re ipsa jam satis parata neque verbis satis explicata esse, iterum unumquemque trierarchorum vocabat, singulos et patrum et tribuum et propriis nominibus appellans, exigens, ut et pro se quisque, cui aliquid splendoris inesse!, id ne proderet, neve illi, quorum majores illustres essent, patrias virtutes obscurarent, patriae etiam eos admonens, quae liberrima esset, et in qua unicuique arbitratu suo citra praescriptum vitam instituere liceret, et alia praeterea commemorans, quaecumque homines in hujusmodi temporie articulo jam constituti dixerint, non caventes, ne cui inculcare res obsoletas videantur, et quae similia pro universis, de uxoribus et de Uberis et de diis patriis, proferri consueverunt, sed ea in praesenti pavore utilia dictu putantes, alta voce pronuntiant.
Atque hic quidem non tam quod satis esset quam quod necessarium ad milites admonendos α se dictum esse ratus, ex concione digressus peditatum ad mare ducebat, et instruxit aciem quam latissime potuit, ut iis, qui in navibus erant, hoc quam maximum esset ad fiduciam animo concipiendam adjumentum;
Demosthenes vero et Menander et Euthydemus (hi enim duces in Atheniensium naves adseenderant) a suorum castrorum statione solventes, sine mora navigarunt ad portus claustra et exitum in iis relictum, ut per vim erumperent.
Syracusani vero sociique quum provecti essenl navibus tot numero, quot et ante habebant, et ad portus exitum cum earum parte excubias agebant, et in reliquo portu circumcirca, ut undique simul impressionem in Athenienses facerent, et peditatus simul sibi subsidio veniret, quacumque naves appellerent. Praeerant autem classi apud Syracusanos Sicanus et Agatharchus, uterque unum totius aciei cornu tenens, Pythen vero et Corinthii medium tene- bant.
Postquam autem Athenienses ad claustra accesserunt, primo quidem impetu naves ad ea collocatas impiessione facta superabant, et juncturas solvere nmitr—tnr; postea vero, quum Syracusani sociique in eos undique inveherentur, noo amplius ad claustra tantum, sed etiam in ipso portu propJium fiebat, et erat atrox, et quale nullum superiorum.
Magnam enim animorum alacritatem adhibebant utriosqoe classis nautae ad impetam faciendum. quotiescumque jussi essent, magnamquc artem gubernatores et aemulationem inter se; militesque praesidio navibus additi operam dabant, quoties navis impressionem in narem fecisset, ne ii, qui ex tabulatis pugnabant, cetero artificio inferiores essent; nec erat, qui non in munere sibi assignato ipse quisque contenderet primus apparere.
Quum autem concurrissent in exiguo spatio naves multae (nam maximo hae naves numero in angustissimo spatio pugnarunt; haud multum enim aberat, quin universae utriosque classis ducentae essent) incursiones quidem paucae fiebant, quia nec retrocedendi nec perrumpendi ulla facultas dabatur, concursus vero frequentiores erant, prout quaeque naris in navem incidisset, vel quod fugeret, vel Impressionem in aliam faciens.
Et quamdiu quidem navis invaderet, qui ex tabulatis pugnabant, jaculis et sagittis et lapidibus abunde adversus alteram utebantur; ubi autem jam concurrissent, propugnatores manus conserentes utrinque in alienas naves ingredi conabantur.