Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 7

 
Interea vero quum Athenienses, qui erant in Plemyrio, ad mare descendissent, et animos ad pugnam navalem intentos haberent, Gylippus prima luce illorum monitiones repente invasit, ac primum quidem maximam cepit, deinde vero et duas minores; custodes enim, cum maximam fedle captam animadvertissent, resistere non sunt ausi.
 
Atque ex prima quidem munitione, quae capta erat, homines, quotquot et in navigia et in quamdam onerariam navem confligerent, aegre in sua castra se recipiebant; quum enim Syracusani cum suis navibus, quas in magno portu habebant, navali praelio superiores essent, nns illorum velox triremis eos insequebatur; postquam autem reliquae duas munitiones capiebantur, interea et Syracusani jam proelio navali vincebantur, et qui ex munitionibus fugiebant, feci-lius praetervecti sunt.
 
Nam Syracusanorum naves, quae ante portus ostium pugnabant, quum Atheniensium naves per vim loco pepulissent, nullo ordine intro navigabant, et per confusionem inter se collisae victoriam Atheniensibns praebuerunt; nam et has in fugam verterunt, et illas, a quibus initio in ipso portu superabantur.
 
Atque undecim quidem Syracusanorum naves depresserunt, et majorem hominum partem interfecerunt, exceptis illis, qui erant in tribus navibus, quos vivos ceperunt; ipsorum vero tres naves profligatae sunt. Quum autem Syracusanorum naufragia subduxissent, et tropaeum erexissent in parva insula ante Plemyrium sita, in soa castra redierunt.
 
Atque Syracusani in navali quidem proelio ita reni gesserant, munitiones autem in Plemyrio sitas obtinebant, et tria de iis tropaea statuerunt. Atque alteram quidem c duabus munitionibus posterius, captis diruerunt, duas veru refecerunt, et imposito praesidio tuebantur.
 
Homines autem in hac istarum munitionum expugnatione mulli perierunt vivique capti sunt, praeterea et res universae, quae multae erant, captae sunt; quum enim Athenienses his munitionibus ut aerario uterentur, multae quidem negotiatorum res et frumentum inerat, multae etiam trierarcharum, siquidem et quadraginta triremium vela, et cetera instrumenta illic deprehensa sunt, et tres triremes subducta1.
 
Maxime autem et vel praecipue haec Plemyrii expugnatio Atheniensium copias afflixit; jam enim nec commeatus in castra tuto amplius importari poterant (nam Syracusani, qui cum suis navibus illic stationem habebant, prohibebant, jamqne importabantur tantum praelio commisso), et celeris etiam in rebus illa clades terrorem animique demissionem exercitui attulit.
 
Postea vero Syracusani naves duodecim cum Aga-tharclio Syracusano, earum praefecto, miserunt. Atque harum una quidem in Peloponnesum ivit, legatos vehens, qui rerum suarum statum, et spes de eo conceptas declararent, et ad bellum illic acrius administrandum incitarent; cetere vero undecim naves Italiam versus navigarunt, quod audiebant, navigia pecunia onusta ad Athenienses cursum tenere.
 
Atque et haec navigia deprehenderunt eorumque pleraque corruperunt, et materiam ad aedificandas naves idoneam, quae Atheniensibus erat praeparata, in Cauloniatide concre-maront.
 
Et ad Locros postea iverunt, et quum illic in statione essent, una oneraria navis ex Peloponneso, The* epiensium gravis armaturae milites vehens, illuc appulit;
 
quibus Syracusani in suas naves receptis, domum redi* bant. Sed Athenienses, quum eos cum viginti navibus ad Megara observassent, unam quidem illorum navem cum ipsis viris interceperunt, ceteras vero capere non potuerunt, sed Syracusas elapsae sunt.
 
Accidit autem etiam de vallis in portu leve certamen, quos Syracusani ante vetera navalia in mari defixerant, ul ipsorum naves intra bos stationem haberent, ulque Athe nienses, si contra navigarent, nocere non possent, quum in ipsos impressionem facerent.
 
Athenienses enim, quum ad hos vallos admovissent ingentem navem, quae decem millia urnarum ferre poterat, et ligneas turres habebat, et pluteis munita erat, naviculis conscensis circumagebant liinc | vallos sucula religatos et evellebant, et urinantes eos serra I secabant. Syracusani vero ex navalibus illos missilibus petebant , illi vero vicissim ex oneraria navi tela jaciebant, et ad extremum Athenienses magnam vallorum partem evulserunt.
 
Sed omnium vallorum illi, qui occulti erant, maximum negotium facessebant; nam nonnullos supra aquam non eminentes defixerant, ut periculosum esset accedere, nequis, re non praevisa, navem ut in scopulum impingeret. Sed hos quoque vallos urinatores mercede conducti aquam subeuntes, serra secabant. Syracusani tamen alios vallos rursus defixerunt.
 
Mullas etiam alias nocendi rationes alteri adversus alteros excogitabant, ut inter vicinos exercitus et castra opposita habentes fieri consentaneum est, et levia proelia committebant, et nihil intentatum relinquebant.
 
Praeterea Syracusani legatos ex Corinthiis et Ampraciotis et Lacedaemoniis delectos in Siciliae civitates miserunt, ut nundarent et Plemyrium captum, et de navali pugna, non tam hostium viribus, quam sua confusione se In ea superatos esse, et ut de ceteris etiam rebus declararent, se spem habere, eosque permoverent, ut conjunctis viribus ad se classe pariter ac peditatu auxilio adessent, quod et Athenienses cum aliis copiis exspectarentur, et si ipsi antea praesentem illorum exercitum profligarent, debellatum fore. Atque illi quidem, qui erant in Sidlia, haec agebant.
 
Demosthenes vero, postquam exercitum collegit, cum quo in Siciliam ad opem suis ferendam erat trajecturus, AEgina digressus in Peloponnesum navigavit, et cum Charide et triginta Atheniensium navibus se conjunxit, et Argivorum militibus in naves assumptis, agrum Laconicum petebant;
 
ac primum quidem Epidauri Limerm agrum in quadam parte vastarunt, deinde appulsi ad agri Laconici oram, quae est e regione Cytherorum, ubi est Apollinis templum, nonnulla illius agri loca vastarunt, et quemdam locum isthmo similem muniverunt, ut et Lacedaemoniorum servitia illuc transfugerent, et inde latrones, ut ex Pylo, praedatum irent.
 
Atque Demosthenes quidem statim postquam eum locum conjuncta opera cepit, in Corcyram trajiciebat, ut assumptis illius quoque regionis sociis in Sid-liam quam celerrime navigaret; Cbariclee vero remansit, donec locum munivisset, et praesidio illic relicto postea et ipse cum triginta navibus se domum redpiebat, et Argii i simul.
 
Hac eadem aestate ex Thracibus etiam machaerophoris, qui sunt ex Diaco genere, mille ac trecenti peltati Athenas venerunt, quos in Siciliam cum Demosthene navigare oportuerat.
 
Athenienses vero, quod serius venissent, eos in Thraciam, unde venerant, remittere cogitabant. Nam eos retinere illius belli causa, quod ex Decelea gerebatur, sumptuosum videbatur; singuli enim quotidie singulas drachmas accipiebant.
 
Decelea enim postquam primum quidem hac aestate ab universis copiis hostium munita , deinde vero praesidiis a civitatibus certo temporis or- dine sibi succedentibus in ipsi regione obtinebatur, Athenienses magnis detrimentis aflidebat et in primis res iUorum afflixit et pecuniarum jactura et hominum interitu.
 
Nam ante quidem irruptiones, quum non diuturnae essent, non impediebant, quominus reliqua anni parte fructus ex agro suo perciperent; tunc vero, quum hostes continenter assiderent, et modo cum mgjoribus copiis eam invaderent, modo cogente pari necessitate praesidium regionem incursionibus infestaret, et praedas ageret, quumque Agis, Lacedaemoniorum rex, adesset, qui non negligenter bellum adminis trabat, Athenienses magnis detrimentis afficiebantur.
 
Nam et universo agro privati erant, et servitiorum amplios quam viginti millia ad hostes transierant, lique magnam partem opifices, et oves omnes amissae erant et jumenta; et equi, quod equites quotidie tum ad Deceleam excursiones faciebant, tum regionem custodiebant, partim quidem dandi fiebant, quum et in aspero solo et assidue vexarentur, partim vero sauciabantur.
 
Et commeatus ex Euboea subvectio quum prius ex Oropo itinere terrestri per Deceleam brevior esset, dica Sunium itinere maritimo magnis sumptibus fiebat, et necesse erat omnibus pariter rebus advecticiis civitas uteretur, et quae prius urbs erat, tunc in castellum commutata est.
 
Athenienses enim, quod ioterdiu quidem excnbias ad murorum pinnas per vices agerent, noctu vero et universi, praeter equites, partim quidem in statione, ubi arma in promptu habebant, partim vero supra muros aestate pariter et hieme excubias agerent, laboribus conficiebantur.
 
Sed illud potissimum eos premebat, quod duo bella simul sustinebant, atque pervicaciam induebant talem, quam haud fadle, antequam aeddit, quisquam si audiret, credidiseet. Nam eos a Peloponnesiis munitione circumsessos tamen ’ ne sic quidem ex Sidlia decedere, sed illic eodem modo vicissim obsidere Syracusas, orbem ipsam per se Athenis non minorem, adeoque Graecorum opinionem fefellisse, quam liujus belli initio de ipsorum potentia et audacia conceperant, quando alii quidem annum, alii biennium, alii tribus certe annis nullo modo dialius eos bellum toleraturos potabant, si Peloponnesii irruptionem in ipsorum agrum fecissent, nt anno dedmo septimo post primam irruptionem in Siciliam proficiscerentur, bello jam prorsos attriti, et alteram bellum praeterea susciperent non levius priore, qood a Peloponnesiis instabat fid vero nemo credidisset.)
 
Propter quae tunc etiam et detrimentis multis, quae a Decelea accipiebant, et rdiqnis sumptibus, qui magni iis accidebant, ad maximam pecuniae inopiam redacti sunt Et per id tempus tributi loco vicesimam mercium, quae mari vehebantur,, populis imperio suo subjectis imperarunt, sperantes, m majorem pecuniae vim liac ratione confecturos. Nam impensae quidem, non quales ante, sed longe majores fiebant, quo etiam majus bellum eiistebat; reditus vero peribant.
 
Thraces igitur, qui ad Demosthenem non salia mature venerant, propter pnesentem inopiam pecuniae, quum sumptus facere nollent, statim dimittebant, eosque ! deducendi negotium Diitrepbi dederunt, eique praeceperunt, ot simul in ipsa praetervectione (nam per Euripum transibant) boatibus etiam, si qua ratione possent, illorum opera usus noceret.
 
Hic autem eos et ad Tanagram exposuit et praedae nonnihil raptim egit, et ex Chalcide Euboeae sub vesperam trajecit Euripum, et eos in Boeotiam expositos adversus Mycalessum ducebat.
 
Et illam quidem noctem ad Mercurii fimum clam subsidcns transegit i distat id autem a Mycalesso sexdecim circiter stadia), prima autem luce* urbem non amplam invadebat, et eam capit, quum et nudatos custodum praesidio homines invasisset, et non exspectantes, ullos unquam tanto itinere a mari in loca mediterranea facto sibi bellum illaturos, quum etiam murus infirmus esset, et partim quoque collapsus, partim vero humiliter aedificatus, et simul etiam portae propter securitatem essent apertae.
 
Thraces igitur in hanc orbem irruentes, et privatas et sacras aedes diripiebant, et homines interficiebant, nec senili nec juvenili aetati parcentes, sed omnes deinceps, ut in quemque incidebant, et pueros et feminas interficientes, et praeterea etiam jumenta, et quascumque alias animantes vidissent; nam Thracum gens, plane ut qui maxime ex genere barbarico, quum fiduciam animo concepit, caedis est avidissima.
 
Et tunc quum alia perturbatio non exigua exstitit et omne caedis genus, tum etiam irruentes in puerorum ludum, qui maximus illic erat, et pueri in eum modo erant ingressi, omnes conciderunt ; atque ista clades universae civitati omni alia gravior et magis quam ulla alia praeter opinionem accidit et atrox.
 
Thebani vero quum rem cognovissent, ad opem urbi ferendam accurrebant, et nacti Thraces jam progressos non longe, et praedam iis eripuerunt, et perterrefactos persecuti sunt ad Epripum usque et mare, ubi stabant eorum naves, quae eos vexerant.
 
Et caedunt ex iis plurimos, dum naves conscendunt, quum neque natandi periti essent et ii, qui in navibus erant, quum vidissent ea, quae in terra gerebantur, naves extra Euripi pontem in altum eduxissent; nam in reliquo quidem receptu Thraces non incomposile adversus Thebanorum equitatum, qui primus eoe invaserat , et procurrentes et conglobati ordinem patrio more servantes, sese defendebant, et ibi pand eorum perierunt. Quaedam vero pars, quae in urbe, φιπο praedatur, deprehensa erat, interiit/ ln summa vero ex mille et trecentis Thracibus omnino ducenti et quinquaginta ceciderunt.
 
Interfecerunt vero etiam ex Thebanis et ceteris, qui ad opem ferendam convenerant, viginti circiter tam equites quam gravis simul armature milites, una cum Scirplionda Thebano, uno ex Bmotarchis; Mycalessiorum vero pars aliqua plane absumpta est.
 
Atque hic quidem fuit exitus cladis, quam Mycalessus accepit, que pro civitatis magnitudine non minus est deploranda, quam ulla alia, que rn hoc bello acciderit.
 
Demosthenes vero tunc vectus ad Corcyram post illam munitionem in agro Laconico fartam, onerariam navem
 
Phiae Eleorum in statione positam [nactus], in qua gravis armaturae milites Corinthii in Siciliam erant trajecturi, ipsam quidem corrupit, viri vero elapsi, et mox aliam nacti trauv miserunt.
 
Et postea Demosthenes io Zacynthum profectus et in Cephalleniam, et illinc gravis armaturae milites assumpsit, et Messenios Naupacto arcessivit, atque in oppositam Acarnaniae continentem trajecit, et Alyziam et Anactorium, quod ipsi Athenienses tenebant

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme