Book 7
Gylippus autem et Pythen, postquam naves refecerunt, Tarento ad Locros Epizephyrios navigarunt; et quum jam certius comperirent, Syracusas nondum undique circumvallatas esse, sed adhuc licere cum exercitu venientibus per Epipolas introire, consultabant, utrum a dextro Siciliae latere navigantes introitum periclitarentur, an vero sinistrum latus sequentes Himeram primum peterent, et ipsis Himeraeis aliisque copiis assumptis, si quos inducere possent , itinere terrestri proficiscerentur.
Et placuit iis Himeram proficisci, praesertim quod quatuor Atticae naves nondum Rhegium appulerant, quas Nicias tamen miserat* quum eos apud Locros esse intellexisset. Sed illi custodiam prae vertentes per fretum trajiciunt, et quum Rhegium ac Messanam appulissent, Himeram perveniunt.
Quum autem illic essent, Himeraeis persuaserunt, ut una secum bellum gererent et non ipsi solum se sequerentur, sed etiam suorum navium nautis arma, quibus deerant, praeberent (naves enim Himerae subduxerant), et Selinuntios missis nuntiis ad certum quemdam locum cum omnibus copiis I obviam venire jubebant.
Nonnullas etiam copias noo magnas se missuros ad eos promiserunt et Geloi et Siculorum nonnulli, qui longe alacrius jam ad illorum societatem sequendam erant parati, quod et Archonides nuper decesserat , qui in ea Siciliae parte regnans et haud contemnenda potentia valens Atheniensibus amicus erat, et quod Gylippus Lacedsemone alacri animo adesse videbatur.
Atque Gylippus quidem assumptis e suorum nautarum et epibatarum numero iis, quos armaverat, ad septingentos, et Himereorum tam gravis quam levis armatur» ex utrisque promisce ad mille, et equitibus centum, et Sclinuntioruro nonnullis levi armatura et equitibus, et Geloorum paucis, Siculorumque omnino mille militibus, Syracusas pergebat.
Corinthii autem a Leucade solventes cum reliquis navibus, celeritate quanta maxima poterant, ad opem ferendam veniebant, et Gongylus, unus e ducibus Corinthiorum, qui postremus cum una navi profectus erat, primus et paulo ante Gylippum Syracusas appulit, et quum deprehenderet cives in eo jam versantes, ut de bello componendo concionem habituri essent, prohibuit eos, animosque confirmabat, dicens et naves alias etiam adventare, et Gylippum, Cleandrid» filium, ducem a Lacedaemoniis missum.
Quamobrem Syracusani animis confirmati sunt, et confestim Gylippo cum omnibus copiis obviam ituri prodierunt; jam enim eum intellexerant adventare.
Ille vero quum et Geta Siculorum munitionem ex itinere cepisset, et aciem ut ad proelium instruxisset, ad Epipolas contendit; et quum per Euryelum adsceodissel, qua eliam Athenienses prius adscenderanl f cum Syracusanis adversus Atheniensium munitionem pergebat.
Forte autem id temporis eo venit, quo duplex murus septem octove stadiorum longitudine jam ab Atheniensibus ad magnum portum perfectus erat, excepta exigua quadam ejus parte, quae mare versus spectabat; hanc vero tum adhuc aedificabant. In reliqua vero ambitus parte Trogilum versus ad alterum mare, lapides jam in plerisque locis comportati jacebant, et in nonnullis opus jam semiperfectum, in alii-etiain perfectum erat relictum. Eo periculi Syracusae venerant.
Athenienses vero qjuum repente Gylippus et Syracusani signa inferrent, primo quidem turbati sunt, aciem tamen instruxerunt. Ille vero in loco propinquo agmen sistens caduceatorem ad eos praemittit, qui diceret, si intra quinque dies ex Sicilia discedere vellent, sumptis suis rebus, se paratum esse ad foedus cum iis faciendum.
Illi vero haec parvi pendebant, nulloque responso reddito caduceatorem remiserunt. Postea vero utrique aciem aciei adversam ut ad proelium instruxerunt.
Atque Gylippus animadvertens, Syracusanos perturbari, nec fetile in suos ordines redigi, copias in locum patentiorem reduxit. et Nicias Athenienses adversus hostem non ducebat, sed prope suam munitionem se continebat. Gylippus autem quum animadvertisset eos contra se non venire, exercitum ah duxit in verticem nomine Temeniten, ibique castris positis pernoctarunt.
Postridie vero majorem copiarum partem acie instructa ad Atheniensium muros duxit, ne alio ad opem ferendam irent, aliquam autem partem ad castellum Labdalum misit et id cepit, et quotquot in e» comprehendit, omnes interfecit; erat autem is locus Atheniensibus non in conspectu situs.
Eodem die triremis etiam Atheniensium a Syracusanis capta est, quae ad magnum portum in statione erat
Postea vero Syracusani et socii murum exstrueir coeperunt, initio ab urbe facto, eum per Epipolas sursum versus ducentes ad transversum simplicem murum, ui Athenienses, si eos impedire non possent, circumvallandi facultatem non amplius haberent.
Atque jam et Athenienses muro ad mare absoluto in loca superiora ascenderant, et Gylippus (erat enim quaedam illius muri ab Atheniensibus exstrucli pars infirma) noctu copiis assumptis ad illam contendebat.
Athenienses vero (nam extra vallum stationem habebant) quum boc sensissent, obviam ei prodibant; ille vero, quum hoc animadvertisset, celeriter suos reduxit. Athenienses autem boc muro sublimius excitato, ipsi quidem hic excubias agebant, reliquos vero socios in reliquis illius munitionis partibus ubi quique excubias agerent, jam disposuerunt.
Niciae vero videbatur muniendus esse locus, quem Plemyrium vocant; est autem promontorium e regione urbis, quod in magnum portum prominens ejus fauces coarctat, quod si munitum esset, commeatum in castra facilius importatum iri judicabat; breviore enim intervallo se prope Syracusanorum portum stationem habituros, neque, quemadmodum tunc, ex angulo portus subvectiones facturos, si quid illi classe molirentur. Quamobrem animum ad bellum maritimum jam magis appellebat, quod post adventum Gylippi minorem spem de rebus terrestribus sibi concipiendam esse videret.
Copiis igitur et navibus eo traductis tria propugnacula exstruebat; et in his pleraque instrumenta reposita erant, et magna navigia navesque veloces illic in statione jam manebant.
Quamobrem etiam tunc praecipue primum classiariorum militum jactura facta est; nam quum et aqua rara uterentur neque ea e loco propinquo, et simul quoties lignatum nautae prodirent, ab equitatu Syracusanorum, qui terram obtinebat, plerique interlidebantur; tertia enim equitatus pars a Syracusanis ad oppidulum, quod est in Olympieo, collocata erat propter illos, qui erant in Plemyrio, ne ad agrum maleficiis infestandum prodirent.
Praeterea Nicias reliquas etiam Corinthiorum naves adventare audiebat; quare viginti naves custodiae causa misit quibus mandatum erat, ut circa Locros et Khegium et loca, per quae accessus ad Siciliam patebat, illis insidiarentur.
Gylippus vero simul et murum, quem per Epipolas ducebat, exstruebat, utens lapidibus, quos Athenienses fn usum suum aggesserant, simul et Syracusanos sociosque inadem extra munitionem producebat; et Athenienses aciem illis oppositam instruebant.
Postquam autem Gylippo tempus opportunum adesse visum est, prior impetum dabat , et quum ad manus venissent, pugnabant in eo spatio, quod inter munitiones erat, ubi equitatus Syracusanorum nullus usus erat.
Et quum Syracusani et socii victi essent, svorumque cadavera fide publica interposita sustulissent, et Athenienses tropaeum erexissent, Gylippus convocatis copiis non illarum, sed suam culpam fuisse dixit; se enim equitatus ac velitum usum ipsis eripuisse, quod nimis intra munitiones bcicm instruxisset; nunc autem sc rursus educturum.
Et jubebat illos ita secum cogitare, apparatu quidem se inferiores non futuros, animis vero minime tolerabile ducendum, si non hoc sibi sumerent, ut qui Peloponnesii et Dorienses essent, Iones et insularum incolas et convenas homines superatos ex sua regione ejicerent
Atque post ha%, quum tempus erat, eos rursus producebat. Nidas vero et Athenienses, existimantes, quamvis illi initium prodii facere nollent, sibi tamen necesse esse, non pati murum prope aedificari (jam enim murus, qui ab illis aedificabatur, propemodum vel ultra extremitatem muri ab Atheniensibus exstructi processerat, et si longius processisset, eliecturus erat, ut plane nihil amplius sua interesset sive pugnantes vincerent, sive omnino non pugnarent), in aciem igitur contra Syracusanos procedebant.
Et Gylippus gravis armaturae militibus extra munitiones longius quam ante productis manus cum iis conserebat;equitatum vero et velites a latere Atheniensium in loco spatioso collocaverat, ubi utrarumque munitionum opera desinebant.
Atque equites in proelio impressione facta in sinistrum Atheniensium cornu, quod iis erat oppositum, id in fugam verterunt; et ob eam rem reliquus etiam exercitus a Syracusanis victus in suas munitiones praeceps est compulsus.
Et insequente noctc murum propter hostilem ocius aedificarunt [et munitionem Atheniensium praetergressi sunt], ita ut jam neque ipsi ab iis amplius impediri possent, et illis vel omnem in posterum sui circumvallandi facultatem, quamvis vincerent, eripuissent.
Postea vero Corinthiorum et Ampraciotarmn et Leucadiorum naves, quae reliquae erant, numero duodecim advenerunt clam Atheniensium custodia (praeerat iis autem Erasinides Corinthius) et in reliqua muri parte aedificanda usque ad transversum murum Syracusanos adjuverunt.
Et Gylippus ceteram Siciliam obibat, ut navales pede· stresque copias colligeret, simul etiam ut civitates ad societatem secum ineundam solicitaret, si*qua aut propensa non erat, aut a bello prorsus adhuc abstinebat.
Alii quoque Syracusanorum et Corinthiorum legati Laceda»· monem et Corinthum missi sunt, ut novus exercitus trajiceretur, quocunque modo [ sive navibus onerariis, sive quacumque alia ratione] commode fieri posset, quod et Athenienses alias copias arcesserent.
Et Syracusani dtassem instruebant, ejusque exercitia factitabant, ut hac quoque rem gesturi, et in ceteris quoque rebus multo majores animos sumpserant.
Nicias vero, quum hoc intellexisset, et hostium quidem potentiam, suam vero penuriam in dies crescere videret, mittebat et ipse Athenas saepe quidem et alias nunrians de singulis rebus, quae gerebantur, sed tunc vel maxime, quod existimaret res suas in maximum discrimen adductas esse, et nisi primo quooue tempore aut se revocarent, aut alios non paucos mitterent, nullam super-esse spem salutis.
Veritus autem, ne ii, qui mittebantur, vel propter facundis inopiam, vel etiam memoria destituti, vel aliquid ad populi voluntatem dicentes, non quod res esset, renunciarent, epistolam scripsit, existimans fore, ut hoc potissimum modo suam sententiam per nun-cium minime occultatam Athenienses cognoscerent, et de rebus veris deliberarent.
Atque illi quidem, quos misit, cum literis, quas ferebant, et cum mandatis, quae eos exponere oportebat, abierunt. Nicias vero castris jam magis custodiam agendo quam sua sponte pericula adeundo prospiciebat.
Eadem autem aestate exeunte Enetio etiam, Atheniensium dux, cum Perdicca omltisque Thracibus Amphipoli bellum inferens orbem quidem non expugnavit, sed triremibus in Strymonem circumdactis ab ipso fluvio urbem obsidebat, ex Himerseo proficiscens. Atque haecsesta» finiebatur.
Hieme autem ineunte, qui a Nicia missi erant, Athenas pervenerunt, et omnia ore mandata, qnae ab illo acceperant , exposuerunt, et si quis aliquid praeterea percontabatur, respondebant, epistolamque reddiderunt. Civitatis autem scriba in medium progressus eam Atheniensibus recitavit , cujus lucc erant verba:
« Res quidem ante gestas, Athenienses, ex [multis] aliis meis epistolis cognovistis; nunc vero tempus postulat longe magis, quam ante, ut in quo statu sint res nostrae, cognoscatis, et de eo deliberetis.
Quum enim Syracusanos, adversus quos missi sumus, majore prcelioruni parte superassemus, et munitiones exstruxissemus, in qui- bus nunc sumus, venit Gylippus Lacedaemonius cum exercitu , quem ex Peloponneso duxit et ex quibusdam Sicili» civitatibus. Et primo quidem proelio a nobis superatus est, postridie vero ab equitum velitumque multitudine per vim coacti in munitiones nos recepimus.