Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 6

 
Dum autem haec parant, ex urbe quidem nemo egressus eos impediebat, sed primi Syracusanorum equites ad opem suis rebus ferendam procurrerunt, deinde postea et universus peditatus convenit. Et primo quidem ad Atheniensium castra prope accesserunt, deinde vero, quum illi contra eos non item prodirent, regressi ac via Helorina transmissa castra posuerunt.
 
Insequenti vero die Athenienses eorumque socii ut ad proelium se praeparabant, et aciem hoc modo instruxerunt. Dextrum quidem cornu tenebant Argivi et Mantinei, Athenienses vero medium agmen, alterum vero cornu ceteri socii. Et dimidium quidem eorum exercitus sic erat instructum , ut altitudo octonorum militum esset; dimidium vero acie oblonga ad tentoria et ipsum octonis militibus erat instructum; quibus praeceptum erat, ut qua maxime parte exercitus laboraret, observantes se conferrent. Atque intra lios, qui in subsidiis collocati erant, impedimenta posuerunt.
 
Syracusani vero gravis armatura milites in altitudinem sedecim virorum instruxerunt, qui erant omnis Syracusanorum populus et socii, quotquot aderant (auxilio autem iis venerant in primis quidem Selinuntii, mox vero et Geloi equites, universi ad ducentos, et Camarimeorum equites ad viginti et sagittarii circiter quinquaginta), equites autem in dextro cornu collocarunt, non minus mille et ducentos; juxta eos autem et jaculatores.
 
Quum autem Athenienses proelium priores inituri essent, Nicias suos et per singulas gentes, ut quamque adibat, et universos hu» jusmodi verbis adhortabatur :
 
« Longa adhortatione, viri, quid opus est uti, qui ad idem certamen adsumus? ipse enim hic apparatus ad confidentiam vobis praebendam magis valere mihi videtur, quam verba praclare facta, quae copiarum firmitate careant.
 
Ubi enim sumus Argivi et Mantinei et Athenienses et praecipui inter insularum incolas, quomodo nun oportet quemlibet eum talibus totque sociis magnam de victoria spem habere? praesertim adversus homines, qui cum uu· verso populo pugnant et non delecti, quales nos sumus, et praeterea Sicilienses, qui nos quidem contemnunt, sed non sustinebunt, quod plus audaciae quam peritiae habent.
 
Illud etiam in mentem unicuique veniat, nos et procul a nostrae patriae finibus abesse, et in nullo amico solo, nisi 1 quod ipsi pugnando quaesieritis. Atque ego vos contrarium admoneo, quam quo hostes, certo scio, se ipsos adliortan tur; illi enim quod pro patria certamen sit futurum, ego vero quod in alieno solo, e quo necesse nos vincere aut difficilem reditum habere; equites enim permulti nobis instabunt.
 
Vestrae igitur ipsorum dignitatis memores, hostes invadite alacriter et rati praesentem necessitatem atque difficultatem terribiliorem esse quam adversarios. »
 
Nicias tali adhortatione usus.copias confestim adversus hostem duxit; Syracusani vero tunc quidem noo exspectabant, sibi jam dimicandum esse; quinetiam eorum nonnulli in urbem, quae vicina erat, abierant; alii vero festinabundi ad suos adjuvandos accurrentes, tardius quidem perveniebant, verumtamen ut singuli ad aliquos exercitus ordines accedebant, in iis sese collocabant. Nam nec in isto proelio nec in aliis aut alacritate aut audacia hostibus inferiores fuerunt, sed virtute quidem non inferiores illis, quatenus rei militaris scientia suppeteret, quotiens haec deficeret , alacritatem etiam inviti prodebant. Verumtameo quum non opinarentur Athenienses priores contra se venturos et subito cogerentur se defendere, sumptis armis con-festim obviam prodierunt.
 
Ac primo quidem utrimque exercitus velites, qui lapides manu jaculabantur, et funditores et sagittarii ante pugnabant, et alii alios in fugam vicissim vertebant, ut fere fit inter levis armaturae milites; deinde vero et vates proferebant hostias more receptas, et tubicines ad congressum milites incitabant;
 
illi vero procedebant, Syracusani quidem, pro patria pugnaturi, et unusquisque in praesentia pro sua salute, et pro libertate in ppsterum, ex hostibus vero Athenienses quidem pro alieno solo ut proprium haberent, neve domesticum victi detrimento afficerent, Argivi vero et qui ex sociis liberi erant, ut et illos adjuvarent in quaerendis rebus illis, quarum causa venerant, utque suam quique patriam victores reviserent; qui vero cx sociis non sui juris erant, praecipue quidem animum alacrem liabebant propterea, quod in praesenti salus sperari non poterat, nisi vicissent, deinde vero obiter etiam, si forte, ubi etiam aliam quam gentem una cum Atbenieo* sibus subegissent, ipsis levior esset parendi necessitas.
 
Quum autem ad manus ventum esset, diu alteri alteris resistebant, et contigit, ut simul et aliquot tonitrua et fulgura et ingens pluvia existerent, quamobrem illis quidem, qui tunc primum pugnabant et in bellis minime ver* sati erant, hoc etiam terrorem augebat; iis vero, qui peri* liores erant, ea quae fiebant, propter anni tempus fien videbantur, sed illud ipsis majorem terrorem incutiebat, i quod adversarii non vincerentur.
 
Quum autem prinn Argivi laevum Syracusanorum cornu pepulissent, et post eos Athenienses agmen sibi oppositum, tunc et reliquus
 
Syracusanorum exercitus perrumpebatur et fugere coepit·
 
Sed Athenienses non longe persecuti sunt (nam Syracusanorum equites, qui permulti iique invicti erant, prohibebant, et impressione facta in gravem ipsorum ar-mataram, si quos longius instquentes animadvertissent, eos reprimebant), sed conferti, quoad luto poterant, insecuti, retro se recipiebant et tropaeum statuebant.
 
Syracusani vero, in via Helorina congregati et pro praesenti rerum facultate in acie constituti, praesidium tamen c suorum numero ad Olympieum miserunt, veriti ne Athenienses pecunias, quae illic erant, amoverent, et ceteri in urbem redierunt.
 
Athenienses vero ad templum quidem non iverunt, sed congestis suorum cadaveribus ac pyrae impositis in loco pernoctarunt. Postero vero die Syracusanis quidem sua cadavera fide publica interposita reddiderunt (perierunt vero eorum et sociorum ad ducentos et sexaginta), suorum vero ossa collegerunt (perierunt vero eorum et sociorum ad quinquaginta), et cum hostium spoliis Catanam.navigarunt;
 
nam et erat liiems, et bellum illinc nondum administrari (Misse videbatur, priusquam et equites arcesserent Athenis, et ex sociis illic incolentibus cogerent, ne prorsus equitatu superarentur, et vero pecunias simul et illic colligerent et aliae Athenis afferrentur, civitatcsquc aliquas sibi adjungerent, quas post hanc pugnam sibi facilius obtemperaturas sperabant, itemque quuui alia, tum etiam commeatum et cetera, quibus opus esset, prarparassent,quod ineunle vere Syracusas aggredi statuissent.
 
Atque hi quidem Itoc consilio Naxum et Catanam navigarunt, ut illic hibernarent; Syracusani vero suis mortuis sepultis concionem cogebant.
 
Atque in medium progressae Hermocrates, Hermonis filius, vir quum celeris in rebus prudentia nulli secundus, tum etiam rerum Mli-carum jientia satis instructus et fortitudine insignis confirmabat cos, neque propter id, quod acciderat, animum despondere sinebat;
 
non enim animum eorum Kuiwalum esse, sed ordinum confusionem nocuisse. Neque tainen eos adeo superatos esse, ut verisimile fuerit, praesertim quod idiotae ac propeinodum operarii cum iis pugnassent, qui rei militaris peritia primi Graecorum censerentur.
 
Magnum vero damnum attulisse etiam ducum multitudinem et imperatorum turbam (erant enim iis quindecim duces) et confusam multorum manum, nullius imperio parentem. Quod si pauci iique periti imperatores essent, atque per eam hiemem gravis armaturae milites praepararent, et arma subministrantes iis, quibus deessent, ut quam maximus esset militum gravis armaturae numerus, et iu ceteris rei bellica: studiis cos sese exercere cogerent, affirmabat, ipsos verisimile esse adversariis superiores futuros, quod fortitudo quidem iis jam adesset, ordinis vero conservatio in rebus gerendis esset accessura; haec enim ambo progressus esse factura, tianc quidem, quod inter pericula addisceretur, animi vero praesentiam conjunctam cum fiducia scientiae confidentiornu quani antea fore.
 
Imperatores vero et paucos et cum summa potestate creandos, et religioso jurejurando promittendum iis, tore, ut populus eos imperare sinat ita, ut ipsorum intelligentia ferret; sic enim et ea, quae sint celanda, facibus celatum iri, et celera recte atque ordine et sine ulla tergiversatione praeparatum iri.
 
Atque Syracusani quum eum aodissent, omnia in ejus sententiam decreverunt, imperatoremque crearunt et ipsum Hermocratem et Heraclidem Lysimaclii et Sicanuiu Execesli filium, lios tres,
 
Corinthumque et Laceda*· monem legatos miserunt, ut auxilia sibi mitterentur, utqut* Lacedaemoniis persuaderent, ut bellum adversus Athenienses majore studio propalam pro se administrarent, quo eos vel a Sicilia abducerent vel ad exercitum, qui in Sicilia erat, aliud auxilium mittere minus possent.
 
Classis autem Atheniensium, quae ad Catanam erat, Messanam versus continuo navigavit, quod eam per proditionem captum iri sperarent. Et quae struebantur, non successerunt; Alcibiades enim quum jam abiret imperio revocatus, sciens se exsulem fore, Syracusanorum amicis, qui Messanae erant, futuram urbis proditionem, cujus erat conscius, indicavit; illi vero et liomines interfecerunt prius, et tunc, quum ob seditionem ortam in armis essent, ii qui hoc volebant, obtinebant, ne Athenienses reciperentur.
 
Athenienses vero castris illic tredecim circiter dies habitis quum tempestate jactarentur neque commeatum haberent neque quicquam succederet, Naxum reversi classe vallo munita illic hibernarunt; et triremem Athenas miserunt pecuniarum et equitatus gratia, ut ha* primo vere statioi adessent.
 
Per eam hiemem Syracusani quoque murum exri-tabant et prope urbema lota illa parte, quae Epipolas spectat, Temeniten complexi, ne, si forte cladem aliquam accepissent , propter angustiorem urbis ambitum facile circumvallarentur, et Megara castellum muniebant, et alterum i» Olympieo, et mare etiam, quacumque ex parte exscensos e navibus fieri poterat, vallo praeclusum muniverunt.
 
Et quum scirent Athenienses apud Naxum hibernare, cum universis copiis expeditionem adversus Catanam susceperunt, et agrum eorum vastarunt, et Atheniensium tentoriis castrisqne incensis domum redierunt.
 
Praeterea quum intellexissent, Athenienses Camarinam legatos misisse pro jsre societatis sub Lachete duce initae, si quo pacto cos sibi adjungere possent, ipsi quoque vicissim per legali* agebant; Camarinaei enim iis erant suspecti, ne non alacriter sibi neque ea misissent, quae ad superiorem pugnam miserant, et ne deinceps opem ferre recusarent, quum viderent, Athenienses in praelio rem fetieilqr gessisse, sed ve teris amicitiae jure adducti se iis abjungerent.
 
Quu® igitur Syracusis quidem Hermocrates aliique Camarinam pervenissent, ab Atheniensibus vero Euphemus cum aliis, Hermocrates coacto Camarinaeorum concilio invidiam Atheniensibus ante conilare volens, hanc habuit orationem:
 
« Non ideo legati ad vos sumus, viriCauiarinaci, quod vereamur, ne praesentibus Atheniensium copiis terreamini , sed potius ne orationibus illorum, quibus usuri sunt, priusquam aliquid a nobis quoque dictum audieritis, vobis persuadeant.
 
Venerunt enim in Siciliam praetextu quidem eo, quem audistis, consilio vero eo, quod omnes suspicamur; et mibi videntur non Leontinos veUe in suae sedes restituere, sed potius nos ex nostris expellere. Nec enim rationi consentaneum videtur, eas quidem utbes, quae illic sunt, evertere, eas vero, quae hic sunt, oondtte, et de Leontinis quidem, qui sunt Chalcidenses, pmpter cognationis jus solicitos esse, Chalcidenses vero, qui sum in Euboea, quorum isti sunt coloni, servitute oppressos habere.
 
Sed eadem ratione et illas res occuparunt, et has nunc occupare conantur; quum enim et Iones ceterique sodi, quotquot eorum erant coloni, imperium ad eos ultro detulissent, ut scilicet Medum ulciscerentur, eorum alios desertae militiae crimine, alios, quod inter se bellum gererent, alios alio objecto specioso crimine, ut in quibusque reperire poterant, in servitutem redegerunt.
 
Ergo non pro libertate neque hi pro Graecorum neque Graeci pro ana Medis restilenmt, sed alii quidem, ut sibi non autem illis serviretur, alii vero, ut domino mutato alium haberent, cujus non minor sed pejor prodentia esset
 
« Quanquam non propterea nunc venimus, ut quanta criminum copia suppetat adversus Atheniensium civitatem demonstremus, inter scientes, quot sint ejus fiiqu-rim, sed multo magis^ut nosmet ipsos accusemus, quod quum habeamus ob oculos exempla Graecorum, qui illic sunt, quomodo in servitutem ab »3 redacti sint, dum sibi ipsis opem non ferunt, et nunc eadem ista fraudulenta commenta nobis admota, Leontinorum cognatorum in suam civitatem restitutiones, et Egestaeorum sociorum suppetias, tamen nolumus conspirantes alacriter iis ostendere, non. esso hic Iones neque Hellespontios insulanosque, qui dominum aut Medum aut aliquem unum semper commutantes' serviunt, sed Dorienses, qui liberi ex libera Peloponneso profecti Siciliam incolunt.
 
An exspectemus, donec oppi-datim singuli capti simus, quum sciamus, nos non nisi hac una ratione capi posse, et animadvertamus eoe ad hanc artem animos appellere, ut alios quidem de nobis oratione dissocient, alios spe societatis ad mutuum bellum concitent, atiia denique, prout quibusque possunt aliquid blandi dicentes, damnom faciant? et existimamus, st ejusdem terra incola, qui remotior est, prius pereat, calamitatem ad quemlibet alium de nobis non perventuram, sed potius qui ante se in calamitatem incidat, eum solum infelicem fore?
 
« Quod si cui forte in mentem venit, Syracusanum quidem, at non ee ipsum Atheniensium esae bostem, et durum sibi putat esse pro mea patria periclitari, is cogitet, se non magis pro mea, sed pariter simul et pio sua ipsius in mea pugnaturum, idque etiam eo totius, quod me non prine everso, sed me socium habens nec ope destitutus, pugnaturus est; Atheniensemque nolle Syracusanorum inimicitias ulcisci, sed boc de me praetextu sumpto alterius amicitiam non minus confirmare velle.
 
Verum si quis invidet nobis, aut etiam nos metuit, (qui enim sunt potentiores, utroque hoc incommodo premuntur), et ideo Syracusas damno quidem affici cupit, ut simus modestiores, superstites tamen esse propter suam ipsius incolumitatem, is spem ponit in quadam consilii temperatione, quae non cadit inhumanam potentiam; (ieri enim non potest, ut idem simul et cupiditatis et fortunae pariter sit arbiter.
 
Quare si frustretur opinione, suorum malorum dolore demersus etiam cupiverit forsitan, ut meis bonis aliquando rursus invidere possit. Sed hujus rei nulla facultas est ei, qui nos deseruerit, et qui non eadem pericula, eaque non de verbis sed de rebus, nobiscum suscipere voluerit; nam nomine quidem nostram potentiam , sed re ipsa suam ipsius salutem tuebitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme