Thesauros Literature History Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Book 6

 
Quoniam igitur propediem huc sunt appulsuri , videte, qua ratione pro viribus eos rectissime propulsare possitis, et neque per hostium contemptionem, imparati opprimi, neque nuntiis fidem non habentes rerum summam negligere.
 
Quod si cui etiam res hae credibile? sint, illorum audaciam ac potentiam is ne reformidet; nam neque magis nos laedere, quam a nobis laedi poterunt, ne- que quod cum magna classe veniunt, Incommodum est; imo vero id et apud ceteros Sicilienses nobis erit longe melius (facilius enim territi se nobis socios adjungere volent), cl si forte vel subegerimus ipsos, vel ea, quae cupiunt, non adeptos repulerimus (non enim id quidem vereor, ne consequantur, quod exspectant), praeclarissimi facinoris gloria nobis continget, quod futurum equidem haud despero.
 
Paucae enim aut Graecorum aut barbarorum magnae classes procul ab agro domestico profectae rem feliciter gesserunt. Nam neque veniunt numero superiores incolis et vicinis (omnes enim hi prae metu congregantur), et si -propter inopiam rerum necessariarum in alieno solo rem male gesserint, quamvis ipsimet magna ex parte sibi cladem invexerint, tamen nominis gloriam illis relinquunt, quibus insidiati fuerint
 
Qua ratione etiam hi ipsi Athenienses, quod Medus praeter exspectationem multas calamitates passus est, propter hoc nomen, quod Athenas bello peteret, incrementa ceperunt, et nobis simile quiddam eventurum non est desperandum.
 
« Confidenter igitur et res in Iioc ipso loco praeparemus, et nuntiis ad Siculos missis alios magis confirmemus , cum aliis vero amicitiam atque societatem inire studeamus, et in reliquas Siciliae partes legatos mittamn» hoc periculum commune esse docentes, et in Italiam, ut aut societatem nobiscum faciant aut ne recipiant Athenienses.
 
Existimo autem utile esse Carthaginem quoque legatos mittere; non enim res inexspectata iis accidit, sed in perpetuo metu sunt, ne quando Athenienses contra suam urbem veniant; quamobrem facile illi fortasse, rati, si has res neglexerint, se quoque laboraturos, aut clam aut palam aut aliquo denique modo nobis opem ferre voluerint; et profecto hoc poterunt vel maxime omnium, qui nunc sunt, m velint; auri enim argenlique vim maximam possident, unde et bellum et cetera commode administrantur.
 
Mittamus etiam Lacedaemonem et Corinthum, orantes, ut celeriter auxilium huc mittant, et bellum illic moveant,
 
Quod autem et ego maxime opportunum arbitror, et vos propter solitam desidiam minime prompte vobis persuaderi patiemini, tamen a me dicetur. Sicilienses enim si velimus universi, aut sin minus, quam plurimi nobiscum, deducta omni praesente classe cum duorum mensium cibariis Atheniensibus ad Tarentum et ad Japygiam promontorium occurrere, iisque demonstrare, non de Sicilia prius iis certamen fore, quam de Ionio mari ab iis trajiciendo, maxime eos terrebimus, et cogemus considerare, nos quidem ex agro amico regionis nostra custodes proficisci (Tarentum enim nos excipiet), ipsis vero cum toto classis apparatu pelagus ingens esse transeundum, et propter navigationis longitudinem difficile esse ordinem servare, nobis vero facile fuerit eorum classem lente navigantem et raram paol* latim contra nos venientem invadere.
 
Quod si frequen-tiore ea parte classis, quae celeritate prastat, navibus exoneratis nos adoriantur, si quidem remis utentur, defessos aggrediemur; sin id non placebit, Tarentum etiam nos* met recipere licet, illi vero cum exiguo commeatu ut ad navale proelium mare transgressi inopia laborabunt in toCh desertis, et aut manentes obsidebuntur, aut prfftervelu conantes et ceterum apparatum relinquent et incerti, num eos aliquae civitates sint recepturae, animis consternabuntur.
 
Quamobrem ego quidem arbitror eos hac ratiocinatione deterritos ne soluturos quidem ex Corcyra, sed aut consilia inuenles et explorationem instituentes, quot numero simus, et quo in loco, anni tempestate in hiemem extractum iri, aut inopinata re perculsos navigationem desituros, praesertim quum, quantum ego audio, peritissimus illorum dux exercitum invitus ducat, et lubenler occasionem sit arrepturus, si quae copiae pares ad resistendum a nobis ostendantur.
 
Illud autem certo scio, rumorem de nostris viribus in majus emanaturum, quales autem sunt rumores, tales etiam sunt hominum opiniones; et eos, qui priores invadunt, aut eos, qui invadentibus inature significant, se ad vim propulsandam paratos esse, magis timent, quod eos discrimini pares putant.
 
Id quod Atheniensibus nunc accidet. Mos enim ut non repugnaturos invadunt, merito tam contemptim de nobis sentientes, quod eos cum Lacedaemoniis conjuncti non profligarimus; si vero praeter opinionem nos audentes viderint, ie inopinata magis terrebuntur, quam vero nostrae potentiae apparatu.
 
Obedite mihi igitur, potissimum quidem haec audentes , sin minus,saltem in eo, ut ceteras res ad bellum necessarias primo quoque tempore praeparetis, cuilibet autem appareat, contemptionem quidem invadentium in ipsarum rerum robore demonstrari, si qui vero, apparatus eos, qui cum metu liant, firmissimos rati, ut jam in periculo constituti agant, id utilissimum evenire. Hostes vero et contra nos veniunt, et in ipso itinere (quod probe scio) jam sunt, et jam jamque aderunt. »
 
Atque Hermocrates quidem haec dixit; inter populum vero Syracusanum ingens altercatio erat, quod alii quidem Athenienses nullo modo venturos dicerent, et quae ille dixerat, non vera esse, alii vero dicerent, etiam si illi veniant, quid se facere possint, quo non et ipsi vicissim gravius malum sint accepturi. Quinetiam alii rem istam prorsus contemnebant et in risum convertebant Pauci vero erant, qui Hermocrati fidem haberent, et futurum formidarent
 
Progressus autem ad eos Athenagoras», qui populi princeps, et id temporis propter popularem facundiam apud plebem gratiosissimus erat, dicebat luec :
 
« Quisquis non cupit Athenienses quidem eo dementiae progredi, ut liuc profecti in nostram potestatem redigantur, is aut timidus est aut reipublicae non benevolus; illorum vero, qui res hujusmodi nuntiant magnumque metum vobis incutiunt, audaciam quidem non miror, sed imprudentiam , si sua consilia patere non putant.
 
Qui enim privatim aliquid formidant, rempuhlicam in magno timore constituere volunt, ut publico metu suum occulteut. Et nunc isti rumores eo spectant; neque enim sua sponte, sed ab hominibus, qui semper talia movent, composita sunt.
 
Vos vero, si recte consultetis, non ex rerum, quas isti nuntiant, consideratione deliberabitis de rebus, quas Iacere decet, sed ex iis, quae viri prudentes et multarum rerum periti, quales ego Athenienses esse puto, facerent.
 
Non est enim credibile, eos Peloponnesiis relictis bel-loque nondum illic plane composito ad alterum bellum non minus ultro venire, siquidem ego existimo, eos contentos esse, quod nos, qui lol atque tam magnae civitates sumus, i bellum ipsis non inferamus.
 
«Jam vero etiam si venerint, ut fertur, existimo Siciliam plus virium habere ad eos debellandos, quam Peloponnesum , quo est omnis generis apparatu instructior, nostramque civitatem solam boc exercitu, qui, ut dirunt, nunc coutra nos venit, vel si bis tantus esset, longe superiorem esse, quippe quos intelligo neque equitatum secum adducturos, neque ex hac ipsa regione comparaturos, nisi perexiguum quemdam ab Egestaeis, neque gravis armaturae militum numerum nostro parem, quia navibus vecti sunt; arduum enim fuerit vel solis navibus expeditis tantum navigationis cursum huc usque conficere, et ceterum apparatum , quantum adversus tantam civitatem oportet, suppeditare , qui profecto non parvus est.
 
Quamobrem ab hac opinione ego adeo dissentio, ut, si venirent aliam urbeui tantam, quantae sunt Syracusae, bic obtinentes et si eant finitimam nobis incolentes bellum facerent, vix videantur mihi impedire posse, quin internecione caedantur, atque multo certe minus, ubi in hostili tota Sicilia (conspirabit enim contra illos) et castra posuerint, qualia rebus ad id e navibus adductis fieri possunt, et ubi a tentoriolis necessarioque apparata propter equites nostros non longe procedant. In summa, ne terra quidem eos potituros puto; tanto nostrum I apparatum praestantiorem duco.
 
« At vero haec, ut ego dico, et Athenienses in-telligentes res suas (quod probe novi) conservant, et quidam hujus civitatis homines ea, quae neque sunt, neque futura sunt, comminiscuntur,
 
quos ego non nunc primum sed semper scio aut hujuscemodi rumoribus et aliis, qui sunt istis magis etiam nefarii, aut factis vestrae multitudini terrorem incutere, ut ita ipsi ci vitatis imperio potiantur. Et veru metuo, ne multa temptantibus aliquando etiam res succedat ; nos vero ignavi sumus, quamdiu nondum in calamitatem incidimus, lum ad praecavendas istorum insidias, tum ad eas ulciscendas, ubi senserimus.
 
His autem de causis nostra civitas raro quidem quiescit, saepe vero seditione laborat, et certamina non plura contra hostes quam contra se ipsam sustinet, et vero interdum etiam tyrannides et iniquos dominatus.
 
Quarum rerum, si modo vos meani sententiam 6equi velitis, ego nullam unquam nostra aetate neglectam esse sinam, vestram quidem multitudinem verbis in meam sententiam adducens, illos vero, qui talia machinantur, poena coercens non solum in ipso facinore deprehensos, (arduum enim fuerit eos deprehendere) sed etiam ob ea, quae volunt quidem, sed tamen non possunt, (hostis enim non solum pro maleficiis sed etiam pro consiliis est prius ulciscendus, siquidem etiam qui illius insidias non praecavit, prior opprimetur), rursus vero oligarchos partim coarguens, partim observans, partim etiam docens; sic enim potissimum existimo fore, ut hos a maleficio deterream.
 
Sed agite, quod saepe mecum ipse consideravi, quid vero vultis, adolescentes ? utrum rerum jam potiri ? at hoc non est legitimum; lex autem lata potius est propterea, quod facultas vobis deest, quam ut facultate praeditos ignominia afficiat. An vero vultis non pari jure cum plebe vivere? at quo pacto justum fuerit, eosdem non iisdem dignos censeri?
 
« Dixerit quispiam, popularem statum rem esse neque consultam neque ;rquabilem, sed eos, qui pecuniae vim possident, optimos etiam esse ad optime imperandum. Ego vero respondeo primum quidem populi nomen universam rempublicam complecti, paucorum vero potentiam partem, deinde custodes quidem optimos pecuniarum esse locupletes, sed consultores prsestantissimos esse viros prudentes , judicem vero optimum, postquam res audierit, esse multitudinem; atque haec omnia pariter et per partes et simul universa in statu populari juris aequabilitate frui.
 
Sed paucorum dominatus pericula quidem multitudini impertit, commodorum vero non solum majorem partem capit, verum etiam universa ceteris erepta relinet; quas res illi, qui inter vos sunt et potentes et juvenes, obtinere student , quod fieri non potest in ampla civitate. At nunc etiam, omnium stultissimi, nisi animadvertitis, vos rem perniciosam affectare, aut omnium Graecorum, quos ego novi, estis imperitissimi, aut injustissimi, si scientes audetis.
 
« Verum aut re intellecta aut mutata sententia, quod ad universae reipublicae bonum spectat, id augete, hoc vobis persuasum habentes, fore, ut illi, qui de vobis boni sunt cives, ejus parem, atque adeo majorem partem obtineant, quam cetera civitatis multitudo; si vero alia affecla-ritis, vos in periculum venturos, ne et rebus omnibus privemini : et ab hujusmodi nuntiis ut inter ihtelligentes rem nec neglecturos abstinete.
 
Haec enim civitas, ut etiam veniant Athenienses, pro sua dignitate eos propulsabit, et sunt nobis imperatores, qui haec videbunt; alq te si nihil horum verum fuerit, prout ego suspicor, nequaquam vestris nuntiis exterrita civitas vos duces eliget suaque sponte sibi servitutis jugum imponet, sed ipsa per se consultans,et de rumoribus a vobis disseminatis , quasi idem valeant ac facta, quaestionem habebit, et praesente libertate non propter auditionem privabitur, sed factis sibi cavendo et non indulgendo eam conservare conabitur. »
 
Atque haec quidem Athenagoras dixit; unus autem e ducibus surgens, nullum quidem alium ad dicendum prodire passus est, sed ipse pro praesenti rerum statu haec verba fecit:
 
« Obtrectationes quidem non sapiens est neque dicere aliquos inter se neque audientes admittere, sed potius pro rebus, quae nuntiantur, videre, quanam ratione quum privatim tum publice ex dignitate nos instruamus ad eos propulsandos, qui contra nos veniunt.
 
Et si forte nihil opus fuerit, nulla jactura fiet, si respublica ornetur et equis et armis et ceteris rebus, quibus bellum gaudet.
 
Curam vero et lustrationem istarum nos geremus, et dimittendorum simul ad civitates hominum, et explorandi causa et si quid aliud commodum esse videatur. Sunt etiam, quae jam curavimus, et quicquid senserimus, id ad vos referemus. »
 
Atque Syracusani quidem, quum dux haec verba fecisset, ex concilio discesserunt.
 
Athenienses vero quum ipsi tum eorum socii omnes apud Corcyram jam erant. Atque primum quidem duces copias iterum recensuerunt et instruxerunt eo ordine* quo portum capturi castraque posituri erant, et classe in tres partes distributa singulas singulis sorte attribuerunt, ut neque, si conjunctim navigarent, aquae et portuum et rerum ad victum necessariarum in stationibus ubi appellerent, inopia laborarent, et ut ceteris etiam in rebus magis ordine instructi essent, et a ducibus facilius regi poseent, in singulis agminibus attributi suo quique duci;
 
deinde vero piw-miserunt et in Italiam et in Siciliam tres naves, ut explorarent, quaenam civitates se essent recepturae. Atque bis praeceptum erat, ut classi occurrerent, ut rerum gnari appellerent.
 
Post ha;c Athenienses jam e Corcyra solventes in Siciliam trajiciebant apparata tanto: cum triremibus universis numero centum et triginta quatuor, et duabus Rhodiis navibus, quae quinquaginta remis agebantur (harum erant Atticae centum, quarum sexaginta erant Yeloces, ceterae milites vehebant, reliqua vero classis erat Chiorum et ceterorum sociorum), militibus autem gravis armaturae universis quinquies mille et centum (atque inter hos ex ipsis quidem Atheniensibus erant mille et quingenti milites legitime conscripti, et septingenti ex infimi ordinis civibus navium defensores; reliqui vero milites erant socii, partim quidem ex populis ipsorum imperio subjectis, partim vero ex Argivis quingenti, et cx Mantineis atque mercenariis ducenti et quinquaginta), sagittariis vero universis quadringentis et octoginta (quorum Cretenses erant octoginta), et Rhodiorum funditoribus septingentis, et Megarensibus exsulibus levis armaturae centum viginti, et una nave hippa-goga, quae triginta equites vehebat.
 
Tantus hic primus apparatus ad bellum trajiciebat. Ilis autem triginta onerariae naves commeatum vehebant et pistores et lapidum structores et fabros omniaque instrumenta, quae ad munitiones exstruendas erant necessaria, navigia vero centum, quae naves onerarias necessario comitabantur; multa etiam alia navigia et naves onerariae simul navigantes exercitum ultro negotiationis causa sequebantur; quae omnes e Corcyra tunc sinum Ionium simul transmittebant.
 
Totusque apparatus partim ad promontorium Ja-pygiam, partim Tarentum appulsus, partim etiam alio, prout quibusque facultas data est, oram Italiae legentes praetervehebantur, et civitates nec ad mercatum eos admittebant nec in urbem, sed ad aquae et stationis usum, Tarentum vero Locrique ne ad haec quidem, donec ad Rhegium Italiae promontorium pervenerunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme